PL 194, col. 1443

Vitae Berengeri et Wirtonis (Gerhohus Reicherspergensis), J. P. Migne

Non multum temporis elapso assumens genitrix
puerum, evidens clementiae Dei spectaculum, beati
viri adit sepulcrum, vota vovit et solvit, grates
quas poterat, et noverat, Deo et sanctis ejus reddit,
deinde magnalia Dei enarrat. Tum una omnium in
Explicit vita et miracula beati Wirntonis.
Appendix ab admodum reverendo et clarissimo D. P. Claro, priore Formbacensi, adjecta.
CAPUT XIII. Appendix ad vitam et miracula sancti Wirntonis, antiquos versus de beatis Perngero, Wirntone, de Theoderico primis abbatibus Formbacensibus complexa.

In quodam vetusto volumine de abbatum Varnpacensium
serie et successione, etiam aliud quoddam
elogium de beato Perngero, uti et de beatis Wirntone
ac Theoderico inveni, quod meo chronico inserui,
et inde huc transferre visum fuit.
BERENGERUS.
Anno a pariente Virgine 1094 ad clavum hujus
monasterii primus feliciter sedere coepit, vixitque
miraculose.
Aspice tres primos, simul et mirare parentes,
Quos studium cunctos evigilavit idem.
Norma, quibus Benedictus erat, sine crimine vita,
Innocui mores, et sine labe pudor.
WIRNTO II, ABBAS.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.