PL 194, col. 13

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

hoc de manu paupertatis nostrae, qui auro et argento
minime abundamus, ne omnino illius praecepti
transgressores inveniamur, de quo in lege

I. Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur
votum in Jerusalem. Psalmo isto tertia jam recapitulatione
reditur ad summum spei, id est ad finem saeculi,
quando sumus in patriam coelestem resumptis
corporibus profecturi. Inscribitur autem sic: In finem.

Psalmus David. Canticum Jeremiae et Aggaei de verbo
peregrinationis, quando incipiebant proficisci. Et est
sensus: Hic psalmus est David prophetae considerantis
in finem, id est in ultimam aetatem. Psalmus
dico, est canticum, id est jucunditas et laetitia Jeremiae
et Aggaei, et omnium fidelium. Jeremias interpretatur
excelsus Domini; Aggaeus, solemnis vel
sublimis. Hi utrique praedixerant futuram peregrinationem
Judaici populi, et reversionem in patriam.
In qua etiam reversione Aggaeus interfuit. Utrique
vero intellexerunt peregrinationem fidelium quae
fit in hac vita, et reditum, qui tandem erit, per
illam designari. Per hos autem duos designantur
omnes fideles; quoniam illi, sicut sub illius peregrinationis
figura hoc exsilium spiritale magis

plangebant, sic et in illius reversionis laetitia, de
spiritali potius liberatione gaudebant. Et Jeremias
quidem plus caeteris lamentatus et afflictus, non
dubitatur plus caeteris quoque laetificatus, et vere
juxta nomen suum in regno coelorum insigniter excelsus,
pro eo quod super gentes et super regna
constitutus ut evelleret, destrueret, disperderet, et
dissiparet, aedificaretque ac plantaret, multa in hoc
officio contraria passus, et valde humiliatus, ac
passioni Christi expresse complantatus est. Sed
tamen per ipsum Jeremiam, licet praecipuum, significantur
minus perfecti et mediocres; per Aggaeum,
qui in reditu adfuit, perfecti, qui non solum se peregrinari
agnoscunt, sed juxta Apostolum conversatio

eorum jam in coelis est, ubi secundum nomen
Aggaei solemnizant, et gaudia coelestis patriae in
terra peregrinationis jam praegustant.
II. Sic et in Evangelio, dicente Domino ad Petrum:
«Tu me sequere
[(Joan. XXI, 19)]
;» de Joanne
vero: «Sic eum volo manere
[(ibid., 22)]
,» per apostolorum
principem significatur vita mediocrium
in actione bona bene laborantium; et per Joannem
vita perfectorum, tanquam super pectus Jesu in
contemplationis requie pausantium, dulcedinemque
vitae perennis in hac peregrinatione praegustantium,
cum utrumque istorum, Petrum videlicet et Joannem,
constet in utraque vita fuisse consummatum.
Et quidem valde honorandus est beatus Joannes,
qui supra pectus Domini in coena recubuit. Sed

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.