PL 194, col. 14

Commentarius aureus in Psalmos et cantica ferialia continuatio (Gerhohus Reicher

Domini dicitur: «Non apparebis in conspectu Domini
Dei tui vacuus
[(Exod. XXXIV, 20)]
.»
PSALMUS LXIV.

tamen prae caeteris apostolis apostolorum principi,
tanquam principaliter cum Jeremia super gentes et
super regna constituto, data est auctoritas confirmandi
fratres, et destruendi portas inferi, ut eleventur
portae aeternales; portae Sion, quas diligit

Dominus super omnia tabernacula Jacob: quarum
ad introitum cum Jeremia et Aggaeo anhelantes
ejusdem Sion peregrini cives, dicunt assidue oris et
cordis clamore: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et
tibi reddetur votum in Jerusalem, subauditur, coelesti.
Et, ne quis illorum illic desit, orant in metu et spe:
Exaudi nos, Deus, salutaris noster, spes omnium
finium terrae, et in mari longe, et caetera.
III. Nota est historia quod Jeremias captivitatem
Judaeorum in Babyloniam et praedixit et vidit.
Prophetavit etiam eos post septuaginta annos redituros.
In illa vero captivitate fuerunt in Babylonia
prophetae, inter quos erat Ezechiel et Aggaeus. Completis
autem septuaginta annis, permittente Cyro
rege Persarum, regressi sunt Jerosolymam, et Aggaeus

cum illis, et restitutum est templum. Quoniam
autem haec in figura contingebant illis, intelligendum
est duas esse civitates spiritualiter:
unam malorum quae coepit a Cain, alteram quae
coepit ab Abel. Illius cupiditas, hujus charitas cives
facit. Ambae permistae sunt corpore, non desiderio;
quia, quandiu in corpore sumus, haec ut illa peregrinatur
a Domino. Hujus autem peregrinationis
causa fuit verbum quod primis parentibus factum
est, «eritis sicut dii
[(Gen. III)]
.» Quod non incongrue
dicitur verbum peregrinationis, quia causa est universalis
peregrinationis, in qua captivi detinemur.
Incipit tamen ad patriam exire qui incipit amare,
ut tandem penitus constitutus in dexteram separetur.

IV. Nec vacat quod post septuaginta annos de peregrinatione
redeunt. Hic enim numerus tempus
vitae designat praesentis, quo maxime ante adventum
tenebatur populus in confusione: unde regredi
coepit per Christum, qui natus est in septuagesima
septima generatione. Hoc ergo canticum de reversione,
consolatio est in exsilio, ne quis desperet,
certum audiens reditum, et per quem, et quae divitiae
sint reversis. Primo autem Propheta affirmat reditum
et precatur; secundo laudes Dei describit ibi:
Spes omnium finium terrae, et in mari longe
V. De hac ergo reversione voce revertentium
Propheta cantat et ait: Te decet hymnus, Deus, in
Sion. O Deus juste! cujus justo judicio sumus in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.