PL 194, col. 1452

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

rerum aestimatore scire possit. Illud namque
templum a David et Salomone regibus divino instinctu
fabricatum per regem Babylonis igni combustum
et ad solum dirutum est. Ecclesiam quoque
a vero David, Domino nostro Jesu Christo, atque
ab ejus Spiritu, tanquam Salomone vero, constructam
et dedicatam, item Babylonicus rex, id
est imperator urbis Romae, quam tropice Petrus
Babylonem nominat [(I Petr. V, 13)] , Nero videlicet,
et quilibet ejus potentiae simul et impietatis successor,
persecutionibus, proscriptionibus, et omnis
generis tormentorum cruciatibus contra eam desaeviens,
quantum in ipso erat, destruxit atque incendit,
quin et totum mundum Babyloniae caminum
effecit: in quo, ut superius quoque memoratum

est, sanctae Trinitatis cultores quasi tres
pueri, sancto certamine desudarunt. Qua in tempestate
innumera sanctorum millia ab unius Dei
cultu nolentium transire ad culturam creaturae,
illustre martyrium duxerunt. Sed Dominus in eadem
tentatione sanctis suis adfuit, eosque vel in
passione confortans, vel passiones, ut tolerari possent,
mitigans, flammam ignis de fornace excussit:
insuper vero consolationibus eos sui spiritus refovens,
medium fornacis fecit eis, quasi ventum roris
flantem: unde et post fornacem passionum vivere
se miraculis multipliciter protestati sunt, daemonibus
ex obsessis hominibus ad eorum sepulcra
fugientibus, et qualibet infirmitate detentis
consolationem recipientibus.
CAPUT VIII. De haereticis reaedificationem impedientibus.

Deinde Cyro Persarum rege captivitatem Judaeorum
relaxante, templum quoque et civitas Jerusalem
ut reaedificarentur, permittente [(I Esdr. I, 6)] :
itemque Dario et Artaxerxe Persarum et Medorum
regibus idem concedentibus, opus diu dilatum est:
impedientibus nimirum vicinis viris potentibus,
eosque in manu et robore prohibentibus. Interdum
vero et in dolo simul aedificare iidem vicini promittebant.
Sed admissi non sunt, utpote homines
alienae fidei, atque in multis comprobati inimici.
At vero Zorobabel dux filiorum Juda et Nehemias
sacerdos perstabant in opere, donec eamdem domum

Dei ad consummationem perducerent [(III
Esdr. IV, 6)] . Et hoc aedificationis tempus per quadraginta
et sex annos protelatum est, nimirum adversariis
jam dictis eidem operi olim obnitentibus.
Unde Judaei obloquentes Domino: Quadraginta,
inquiunt, sex annis aedificatum est templum
hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud? [(Joan.
II, 20.)]
Quae utique tempora temporibus haeresum videntur
mihi congruere; quando regio culmine ad fidem
inclinato, legibus quoque malis ablatis, bonae
leges pro Ecclesia latae sunt. Tunc enim per Arium,
Sabellium et Photinum, aliosque quam plurimos
haereses diversae contra Ecclesiam pullularunt, qui
ejus aedificationem impedientes, tanto nocentiores

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.