PL 194, col. 1453
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
hostes exstiterunt; quanto quasi e vicino habitantes
in multis nobiscum erant. Quin et regum animos
in suae perversitatis dogma trahentes, contra
Ecclesiam concitabant. Unde Constantius, Constantini
filius, multa sanctis Dei mala intulit. Sed et
Gothorum reges ariani, multas et graves sanctis
Dei, maxime autem sacerdotibus per totam Africam
persecutiones intulerunt, quae omnia suis locis
digesta, inveniuntur; nos quoque prout opportunitas
poscet, memorabimus. At vero sancti
Dei confessores et doctores, Hilarius, Ambrosius,
Augustinus, aliique illustres viri pro fide catholica
murum se opponentes, tandiu mendacio restiterunt,
donec, damnatis haeresibus, judicium eorum
ad victoriam pervenit.
CAPUT IX. De actis Antiochi Epiphanis, cui statui Ecclesiae typice conveniant.
Tertio per Antiochum Epiphanem eadem domus
Dei manu facta, illato in eam statunculo [simulacro,
icone] Jovis contaminata est: talisque abominatio
desolationis in loco sancto per tres annos stetit;
cum et civitas Jerusalem per sex annos vastata
jaceret, quo tempore, ut liber Machabaeorum continet,
pastophoria templi diruta, et in atriis virgulta
nata sunt: cum et impudicae mulieres sacris se
aedibus ultro ingerebant, intro ferentes quae fas non
est; sed et templum comessationibus plenum fuit:
hoc praecipiente tunc, et tormentis exigente Antiocho,
ut Judaei a patriis translati legibus ad ritum
gentilium transirent, quatenus omnis populus esset
populus unus.
Cui impietati Judas restitit Machabaeus et fratres
ejus, et protegente eos Domino, in manibus eorum
opus prosperatum est; ita ut, cum essent pauci,
de magnis regibus, ac de multitudine hostium triumpharent,
sicque tandem civitatem et templum reciperent.
Quo in tempore, sacerdotium quoque venale
apud regem factum est. Nam Jason proprium
fratrem Oniam virum optimum datis ac promissis
pecuniis cum supplantasset atque in captivitate detineret,
idem Jason a Menelao supplantatus est, superponente
sibi argenti talenta trecenta.
Sed, cum pecunias promissas solvere neglexisset,
et ipse sacerdotio deturbatur, succedente sibi Lysimacho
fratre. Rursum Menelaus sacerdotium reambiens,
aurea quaedam vasa, quae furatus fuerat in
templo, dedit Andronico. Pro qua re dum argueretur
ab Onia, dedit consilium Andronico, quatenus
Oniam interficeret, sicque factum est. Et Menelaus
per fraudulentiam simul et violentiam in potestate
permansit. Et haec tertia templo illi manu facto tribulatio
fuit. Cui rei mihi simile videtur illud malum,
quod item tertio loco postea, quae praedicta