PL 194, col. 1459
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
quo vitam habere poterant, penitus exstinctus est:
quomodo et ignis altaris Domini, qui per tot annos
captivitatis Babylonicae servatus fuerat, Jasone ac
Menelao ementibus sacerdotium, fuisse perhibetur
exstinctus.
CAPUT XIII. De Gregorio VII, et ejus optimo zelo.
Nunc vir mulieris hujus Christus per suum vicarium,
Petri successorem, Gregorium VII, tunc
Romae urbis episcopum quid gesserit, qualemve
pro uxoris adulteratae morte zelum ostenderit, tacendum
non arbitror. Dignum est enim temporis illius
luctuosam tragoediam, certamenque Ecclesiae
contra pravorum pervicaciam, in notitiam extendi
futurorum. Enimvero jam dictus papa Gregorius
VII, septiformis Spiritus gratia donatus, post multas
et fortes commonitiones, jam dicto imperatori,
ejusque consiliariis per nuntios ac litteras directas
mandavit, quatenus vitae propriae enormes excessus
corrigeret: praecipue vero, ut ab honoribus
ecclesiasticis, quos venditabat, cuiquam conferendis,
penitus abstineret, quippe quod ejus officii non
esset: cum regum non sit ecclesiasticas, sed laicas
tantum dispensare dignitates, ad episcopalem vero
apicem, vitae meritis et electione cleri praecedente,
per episcopalis manus impositionem veniendum,
sicut praedecessor quoque ejus papa Nicolaus strenue
coeperat, Ecclesias et ecclesiastica officia, eorumque
ordinationes sacerdotibus et ecclesiasticis
personis vindicare.
Post multas igitur, perquam fortes admonitiones,
gravesque correptiones, post fomenta blandae instructionis
et exhortationis adhibita, cum nihil his
omnibus profecisset, ferro tandem praecisionis usus
est, tradens ejusmodi Satanae in interitum carnis,
ut spiritus salvus fieret in die Domini [(I Cor. V, 5)]
.
Itaque dicente Domino: Non veni pacem mittere,
sed gladium [(Matth. X, 34)]
, misit et ipse, velut alter
Machabaeus, gladium quo, etsi non corrigeret,
saltem perturbaret iniquos; ne forte gladio verbi
Dei parcens, tacendo consensisse videretur et libere
grassaretur iniquitas. Quam vero non praeceps,
aut levis, imo vero modestus in danda in eum
excommunicationis sententia idem Gregorius papa
VII exstiterit, ipsius testatur apologetica epistola,
episcopis ac principibus aliisque fidelibus in regno
Teutonico constitutis directa, quam et huic opusculo
nostro non superfluum duximus inserere.
« Post epistolam haec subdit et pertexit Gerhohus. »
Ita modeste simul et strenue Gregorius officio
suo contra Heinrici IV pravitatem usus est, quemadmodum
epistola ejus apologetica praescripta docet.
Quemadmodum vero de Pharaone scriptum
est: Quoniam induratum est cor ejus [(Exod. IV, 21;
VIII, 19)]
: et alia Scriptura dicit de Leviathan: Cor
ejus induratur quasi lapis, et stringitur quasi malleatoris
incus; et quia non fugabit eum vir sagittarius,