PL 194, col. 1460
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
in stipulam versi sunt ei lapides fundae [(Job.
XLI, 15)]
. Ita et ille fortis fractus, ut corriperetur a
Domino, verbi Dei gladium, plagamque suam, qua
plagatus est, in nihilum reputans, non solum ad
poenitentiam contristatus non est, sed ab unitate
corporis praecisus, foris, quasi aliam fabricare Ecclesiam
molitus est.
CAPUT XIV. Wigwertus superponitur Gregorio.
Unde quasi papam alium Wigbertum quemdam
Gregorio superponens, eumque Clementem nominans,
idolum potius erexisse, quam papam ordinasse
aestimandus est. Nam, qui post unum secundus
esse voluerit, jam non secundus, sed nullus
erit. Hoc igitur simulacro, non papa, in civitate Brixina,
ubi idem jam non dicendus rex, sed tyrannus
natale fecerat, erecto, ad urbem Romam tendit,
indeque proturbato Gregorio summo pontifice,
hunc suum, non papam sed simulacrum, in sede
beati Petri collocavit. Gregorius vero exsulans
in regnum devenit Franciae, indeque litteris directis,
fideles quos novit Ecclesiae, contra iniquitatem
roborat, commonens, ne communicando schismati
catholicae pacis unitatem ac sanctitatem commacularent.
Heinricus vero jam non rex, sed tyrannus,
episcopos, aliosque fideles Ecclesiae suae parti non
communicantes, de propriis sedibus proturbat, eisque
alios non episcopos, sed schismaticos et haereticos
superponit, vixque in regno suo episcopatus
inveniebatur, in quo dualitatis hujus scissura non
esset Hinc jam caedes, hinc membrorum in laicis
et clericis truncationes et oculorum effossiones;
hinc publicae civium contra cives congressiones,
aliis pro pastoribus legitimis; aliis vero contra pastores
dimicantibus. Ex eo tempore, a multis fidelibus
ac prudentibus impletum, atque impleri coeptum
creditur; quod in Apocalypsi Joannis sic prophetatum
est: Cum consummati fuerint mille anni,
solvetur Satanas de carcere suo; et exibit et seducet
gentes multas, quae sunt supra quatuor angulos terrae,
Gog, et Magog, etc. [(Apoc. XX, 7)] .
Usque ad illud namque tempus per angelum magni
consilii idem Satanas, sicut ibidem in praecedentibus
dicitur; in abysso nimirum cordium iniquorum
ac profundae suae malitiae catena magna ligatus
fuerat et clausum erat atque signatum super
eum per annos mille, ut non seduceret amplius
gentes, donec consummarentur mille anni. Nam post
haec, ut ait eadem Scriptura, oportet eum solvi modico
tempore [(ibid.)]
. At eo tempore, quo diabolus per
jam dictum, et adhuc dicendum regem Heinricum
quasi solutus, imo vere solutus, tyrannizare coepit;
jam mille anni a Dominica passione transierant,
quod diabolus, ut jam dictum est, in carcerem missus
fuerat, et signatum super eum est: ex eo namque
dualitas illa coepit papatus, et discordia inter
sacerdotium et regnum, quae profecto multum profecerunt