PL 194, col. 1461
Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P
ad solutionem Satanae. Quandiu enim sacerdotium
per unitatis bonum, et religionis cultum
in suo vigore stabat lucens et ardens, regnum quoque,
quandiu cooperabatur sacerdotio, in bono viguit,
timori existens non boni operis, sed mali.
Duobus his luminaribus, Satanas et ministri ejus
mali homines, tanquam bestiae ex praesentia Dei,
intra sua latibula tenebantur inclusi. Et quo vero
duo haec luminaria etiam invicem turbata sunt, et
in religionis cultu tepuerunt; ex quo, quasi papa
contra papam stetit, hoc solvere tentans, quod ille
ligarat, et e converso; ex quo per Simoniae malum
et incontinentiae pravitatem lino fumiganti sacerdotium
simile factum est; si quidem et ipsum existens
in pluribus timori non mali operis, sed boni, dum
episcopus quicunque rarus, volens clerum suum
corrigere, timore Romanae, quemadmodum dicunt
curiae, non auderet, quippe qui apud et iniquam suffragium
per pecuniam invenirent, ex eo solutus est
Satanas, si quidem facta est nox, in qua pertransierunt
omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut
rapiant, et quaerant a Deo escam sibi [(Psal. CIII, 21)]
,
quodam nimirum colore pietatis causam suam fucantes,
ut id, quod nequiter et bestialiter agunt, Deo
auctore, agere videantur, hoc est, ut quaerant a Deo
escam sibi, etc.
Et haec mihi maxime videntur esse causae, quibus
solutus est Satanas, dum principes sive ecclesiastici
sive saeculares timori esse coeperunt non mali operis,
sed boni, et honores ecclesiastici flagitiosis deferri
ac venales haberi, et illa diutina et implacabilis
dissensio sacerdotii et regni, per quam et sacerdotium
una cum Ecclesia scissum est, quamvis
Ecclesia nisi una, et sacerdotium nisi unum esse
non possit.
Sed faciat Dominus juxta promissum suum, ut
solutio illa Satanae modico duret tempore, oportet
enim, inquit, eum solvi modico tempore [(Apoc. XX, 3)]
.
Nisi enim breviati fuerint dies illi, non fieret salva
omnis caro, sed propter electos, ait, breviabuntur dies
illi [(Job XVII, 1)]
: Satis sit jam per septuaginta fere
annos Ecclesiam Christi in illius temporis tenebris
laborasse, quibus solutus est Satanas, in quibus et
pertranseunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes,
ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi:
oriatur nunc sol, sicut consequenter scriptum est:
Et congregentur hae bestiae, atque in cubilibus suis
collocentur, et exeat homo ad opus suum, et ad
operationem suam usque ad vesperam, dicatque: Quam magnificata sunt opera tua, Domine, omnia in
sapientia fecisti,
etc. [(Psal. XCI, 6)] . Nunc, unde digressi
sumus, redeamus, idque quod reliquum est
tyrannidis Henricis annotemus.
CAPUT XV. De Heinrici IV ab imperio dejectione, et Rudolphi atque Hermanni substitutione simul et occisione.
Videntes namque fideles Heinricum sub nomine
regis contra Ecclesiam Christi tyrannidem agere,
idque malum augeri in dies, usi papae Gregorii consilio,