PL 194, col. 1462

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

in unum conveniunt, Heinrici tyrannidi obviare
cupientes, ante posito sane firmissimo pacto,
ne unquam sibi idem Rudolphus in ecclesiasticis
dignitatibus ordinandis, ullam potestatem vindicaret.
Quo comperto, Heinricus non jam rex, sed tyrannus,
copiis instructis, contra eumdem Rudolphum
regem bello se parat. Cui et Rudolphus rex
occurrit in manu valida, Saxonum maxime fretus
auxiliis, commissaque pugna prope fluvium Unstruth
in loco, qui Welfesholz dicitur: Ubi hinc
inde multorum facta strage, contigit quo, Deus novit,
judicio, illum in bello ruere, qui pro Ecclesia
Christi atque justitia bellum inierat.
At Rudolpho occiso, non multo post tempore,
fideles Ecclesiae, alium ex principibus Hermannum

nomine in regem eligunt; qui et ipse non unius integri
anni spatio regno potitus, a fautoribus Heinrici
per insidias occisus est; ut similitudo quoque
certaminis, quam supra de muliere constuprata intulimus,
in Ecclesiae certamine non deesset [(Jud.
XX, 5)] . Sicut enim illic adversarii aequitatis bis superiores
effecti sunt, ita et in hoc certamine duobus
regibus in defensione justitiae occisis, bis adversarii
victoria potiti sunt. Si vero et mulieris in
frusta concisae in praesenti causa similitudo quaeritur:
hoc fuerit legitimo viro Christo, vel ejus vicario,
verbi causa, Gregorio VII, mulierem ex bono
zelo in frusta concidisse, conscissam per schismaticos
et dilaceratam Ecclesiam demonstrasse, quatenus

fidelium animos ad vindictam tanti sceleris,
per concisionis demonstrationem provocaret. Eo
sane locutionis genere dici potest mulierem conscindere,
hoc esse conscissam demonstrare. Quoniam
et Dominus ad Abraham loquens, nunc, inquit, cognovi,
hoc est cognitum feci, quod timeas
Dominum [(Gen. XXII, 12)]
. Qui videlicet locutionis
modus, efficiens pro effectu, vel e converso, ponens,
apud grammaticos metonymia dici solet.
CAPUT XVI. Victor papa Gregorio: Victori Urbanus succedit.
Interim sane dum haec circa Rudolphum et Hermannum
reges geruntur, decedente in exsilio Gregorio
VII, substituitur Victor; Victori quoque Urbanus
succedit; adhuc in urbe Roma Wigberto, quem

Clementem dixerant, Petri sedem occupante. Hic
videlicet Urbanus, sicut in dignitate, ita quoque in
virtute Gregorii VII, imo et ipsius Petri legitimum
se successorem exhibuit. Hujus in tempore Franci,
per ejus exhortationem provocati, civitatem Jerosolymam,
locum videlicet sepulcri Domini, de manu
paganorum virtute potenti, angelorum quoque visibili
ministerio adjuti eripiunt, sicut proprius inde
contextus libellus edocet. In qua etiam civitate, per
clerum eodem commigrantem, vitae communis ea
formula refloruit, quae primitus per apostolos ibidem
coepta dignoscitur judicantibus eis nimirum
justissime non aliam se illi civitatem debere normam
vivendi inducere, quam quae primae institutionis
apostolicae fundamentis congrueret. Haec siquidem

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.