PL 194, col. 1470

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

imperatorum gentilium edicta crudelia, sanguis
martyrum effusus est, usque ad tempora pii principis
Constantini: cum videlicet Ecclesia gloriosa
fuit apud Deum tantum, et non apud homines: ex
tunc vero et ipsa gloria et honore ac divitiis regalibus
aucta coepit esse gloriosa non solum apud Deum,
sed et apud homines, inclinatis nimirum ad eam
regibus ac regnorum culminibus et sanctorum
confessiones pro ignominia priore in aedificiis et
praediorum donationibus magnifice glorificantibus;
inter quae et regales ei quidam honores collati
sunt, ut ipsi, sicut praemisimus, dici conveniat a
sponso suo Christo; quod equitatui in curribus
Pharaonis assimilata sit amica ejus.
Cujus rei typus, aiunt, in tribus quoque pueris

et quarto socio eorum Daniele praecessit [(Dan. III)] .
Illi namque fornace Babyloniae superata, inclyti
postmodum apud regem habiti, et magistratus honore
in provincia Babyloniae functi sunt. Daniel
quoque post regalium solutionem somniorum; post
scripturae, et in pariete aulae regalis contra candelabrum
scriptae lectionem simul et interpretationem,
et ipse torque aureo coronari, ac tertius in regno
Balthasar haberi meruit, sicut in regno quoque
Nabuchodonosor inclytus exstiterat [(Dan. V)] :
ut in illis tribus videlicet pueris martyrum laborem
et subsequentem gloriam, in Daniele vero
sanctorum confessorum atque doctorum vigilantiam
et ligatorum solvendi peritiam; itemque subsequentem
gloriam temporalem simul et aeternam

typice praefulsisse, manifestum sit. Horum etiam
trium, id est martyrum atque confessionis, vel secretorum
solvendi peritiae, ac secuturae pro utroque
apud Deum et homines gloriae, in uno Joseph typus
manifestus praefulsit. Nam in typo martyrii innocens
carcerem sustinuit; in typo confessionis vel
doctrinae somnia regis dissolvit: in typum gloriae
secuturae, et ipse gloriosus, et post regem Pharaonem
secundus in regno ejus habitus est. Igitur,
aiunt, sicut in praemissis veteris instrumenti praefulsit
imaginibus, indecens videri non debet, imo
vero dignum et justum, sanctam Ecclesiam, pro
consolatione laboris ignominiarumque praeteritarum,
non solum sumptibus adjuvari necessariis,

sed regalibus quoque insuper honoribus atque divitiis,
honorumque insignibus decorari. Haec etsi
tunc temporis omnia forte ab episcopis aliisque ex
clero in defensionem ecclesiasticae sublimitatis dicta
non sunt, tamen secundum Scripturae sanctae auctoritatem
dici potuerunt.
At vero, qui pro parte erant regis, sufficere, aiebant,
ecclesiasticis debere decimas et oblationes liberas,
id est nullo regali vel imperiali servitio obnoxias.
Eas vero quae sic Ecclesiis ab imperatoribus
collatae sint, ut regibus ab episcopis easdem possidentibus
famulatus debeatur, oportere aut imperio
restitui aut ab eorum possessoribus episcopis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.