PL 194, col. 1471

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

consueta hominia ac servitia regibus exhiberi,
maxime praecipiente hoc Domino ac dicente: Reddite
quae sunt Caesaris Caesari; et quae sunt Dei, Deo [(Matth. XXII, 21)]
.
Dum vero et apostolus Paulus,
in quo Christus loquebatur, dicat: Nemo militans
Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat,
cui se probavit [(II Tim. II, 4)]
. Satis, inquiunt, apparet,
sacerdotes regibus se per hominia obligantes,
Deo, pro sui officii gradu sufficienter placere non
posse. Unde, ut ei placeant, cui se probaverunt,
militiam et caetera, pro quibus hominia regibus
debentur, regno libera relinquant; et ipsi vacent
orationibus, ovibusque Christi pascendis invigilent,
ad quod instituti sunt, dicente Domino ad Petrum: Pasce agnos meos; pasce agnos meos
[(Joan. XXI, 15)]
:

ac tertio, Pasce oves meas. Unde et ipse Petrus pro
sui officii ministerio legitime sollicitus: Non est, ait, aequum, relinquere nos verbum Dei, et ministrare
mensis
[(Act. VI, 2)]
. Item: ipse in ordinatione Clementis:
« Non vult te, » inquit, « Christus ordinare
causarum judicem saecularium, aut litium forensium
cognitorem fieri, etc. » Quod si, aiunt, non est
aequum sacerdotem Domini, relicto verbo Dei, ministrare
mensis; aut litium saecularium fieri cognitorem;
quanto minus aequum est, ejusmodi relicto
verbo Dei, ductare militiam, castris interesse regalibus,
aggerem comportare subvertendis urbibus,
struere per quae et homicidia frequenter fiunt, quae
si pro parte regum imperantium interdum juste

gerantur, sacerdotem Dei talibus vel interesse fas
non est, ne sancti violentur obtutus, nisi forte pro
defensione patriae ab alienigenis ad cives cohortandos
ejus praesentiam ad tempus necessitas expostulet;
aut pro divinis rebus in castris regalibus agendis
et consiliis salutaribus ministrandis, sacerdotem
Domini commeatum pergere necesse sit.
Dum igitur, inquiunt, haec divinissima Evangelii
praecipiat auctoritas, ratio consentiat, necessitas
expostulet, dimittantur Caesari quae Caesaris sunt,
ne talibus implicati episcopi, reddere non possint
Deo, quae Dei sunt. Nam valde, aiunt, sunt opposita,
vacare Deo et saeculo militare. Aut si episcopi,
aiunt, retentis regalibus Deo simul et imperio militare
satagunt, seque ad utrumque posse sufficere

arbitrantur; oportet, aiunt, imperatores in ipsis
quoque episcopis ordinandis ac substituendis primum
habere locum. Non enim, aiunt, imperio condecet,
ut aliquis in principem regni, nisi ab ipso
imperatore, ex consilio aliorum principum, assumatur.
Haec et his similia, quae in illa contentione hinc
inde ad alterutrius partis confirmationem, vel infirmationem
dicta sunt, vel dici potuerunt, longum
esset retexere; vel, quae nuntii medii tulerunt ac
retulerunt. Gelasio namque papa Remis celebrante
concilium; imperatore vero Heinrico Verduni manente,
per mediatores nuntios res agebatur. Hoc ad
praesens negotium scire, satis est, imperatorem
tunc temporis obdurasse cor suum, ne dimitteret

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.