PL 194, col. 1472

Syntagma de Henricis IV et V et Gregorio VII (Gerhohus Reicherspergensis), J. P

Ecclesiis electiones liberas, episcopos quoque faciem
suam obfirmasse, ne imperio regalia remitterent.
Magis vero dicebant, quae semel sanctificata
erant Domino, a sanctorum ditione abalienari non
posse [(Levit. XXVII, 20)] : dicente quoque lege divina,
quod si quis id, quod sanctificatum est Domino,
mutare voluerit, utrumque esse Domini, scilicet id,
quod mutatum est et pro quo mutatum est. Pro
ipsis sane regalibus imperio fatebantur consucta se
debita recognoscere, regique servire ad defensionem
coronae suae paratos esse; quantum cum integritate
et observatione sui officii possibile foret: sicque se
Caesari reddituros esse, quae Caesaris sunt; et Deo,
quae Dei sunt. Utrum vero per hominia et juramenta
regibus obligari, id saecularibus implicari sit

negotiis; quod in apostoli Pauli verbis reprehensum
in sacerdotibus est, ipsi domni sacerdotes et episcopi
viderint, de quorum factis judicare, supra nos
est. Possunt autem et sic implicari nonnunquam
tempus ad vacandum orationibus et lectionibus pecuniis
redimere, ut, quamvis implicati, fere liberi
sint. Utrum vero et talis implicatio ejusdemque
servitii redditio, vel redemptio Ecclesiam Dei plus
levet, an gravet, Dominus viderit, et tandem Ecclesiae
suae sanctae congruam libertatem provideat.
CAPUT XXV. De excommunicatione Heinrici V.
Interim Heinricus jam dictus imperator Ecclesiae
Dei electiones et investituras nolens dimittere, magisque

cor suum adversum salutaria monita indurans,
et bestiam, Burdinum dico, sedi beati Petri
super intrusam defendens ac manu tenens, tanquam
schismaticus et adversus Dominum rebellis
ab Ecclesia Dei per Gelasium Romanum pontificem,
multorum in Remensi civitate commanentium episcoporum
astipulatione, separatus est: sicque ab
utrisque discessum.
At Heinricus tanquam bestia vulnerata saevior effectus,
dum recedentem, ac civitates quasdam regni
sui ingressum clerus non solito favore ac laudibus
exciperet, nonnullis videlicet ab ejus receptione se
subtrahentibus, quasi in rebelles imperio vindictam
exercet, domus eorum subverti praecipiens.
Non multo post Gelasio obeunte, Callistus succedit,

cujus in tempore tandem Ecclesia ad eligendos
sibi episcopos libertati donata est; cui et investiturae
per annulum et baculum, virgam videlicet pastoralem
in episcoporum consecrationem faciendae,
recognitae sunt. Videns namque imperator Ecclesiae
graves manus super se ac metuens, ne forte in
iniquitate sua per coelos rationales, videlicet episcopos
et sanctos Dei, revelata; etiam terra, terreni
scilicet principes adversus eum consurgerent; sicque
et ipse, quemadmodum patri contigit, regno
privaretur, collecta curia, in loco, qui Lobwise dicitur,
ubi et legati Romanae sedis aderant, electiones,
ut praediximus, atque investituras liberas Ecclesiae
remisit, ita ut electus vel consecratus de
manu imperatoris vel regis regalia per sceptrum

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.