PL 194, col. 1481

Epistolae de venerabili sacramento Eucharistae (Auctores varii), J. P. Migne

Domino suo EBERHARDO, Salzburgensi archipraesuli,
FOLMARUS, Dei gratia si quid est, semper gaudere
nihilque adversi timere.
Fidem meam de veritate corporis ac sanguinis
Domini domino A. Eboracensi abbati, sed et aliis
litteratis viris ac religiosis mandatam litteris, diligenter
exposui, eosque in nullo penitus adversos,
sive diversos inveni. Sapientes etenim hujus mundi
cum minime gustent mysterii hujus suavitatem,
ejus videlicet non intelligunt puritatem, ideoque
sacramentum hoc humilibus spiritu per Domini
Spiritum credimus revelatum. Ego igitur in sacrosancto
mysterio, sicut spiritualis uvae meracissimum

sanguinem, sub vini sapore ac specie bibere
me quidem, sed solum et purum, sine carne, non
dubito: ita solam et puram carnem Christi, sine
ossibus, sine membris corporalibus, imo et sine
humani corporis plenitudine, sub panis sapore ac
specie manducare me credo: nec me Filium hominis,
sed carnem Filii hominis manducare confiteor.
Ubi vero caro Christi, ibi consequenter et Christus;
non pro parte, sed totus, totus seorsum in

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.