PL 194, col. 1485

Epistolae de venerabili sacramento Eucharistae (Auctores varii), J. P. Migne

altari, in Sacramento invisibilis. Mirum, si te attendis:
mirari desinis, si Dominum consideras.
Sic quoque anima Christiana bibit sanguinem Domini
sui, non sugit, non elicit a carne vel totum,
vel partem sanguinis, ut vestra, licet oblique, significat
inventio; sed sine diminutione, sine divisione,
in utroque utriusque plenitudinem mente sumit et
corpore, hoc est sacramentaliter, et spiritualiter,
uno eodemque Sacramento ineffabili. Contra hujusmodi
somnia, quae etiam a Vetulis derideri possunt,
licet rationes et auctoritates abunde vel parum
exercitato praesto sint, hic interim potius subsannando,
quam disputando abominati sumus, ne tacendo
ineptiis consensisse videamur.
III. Gerhohi ad A. abbatem Eboracensem.

Nuper venit, etc. Exstat inter epistolas Gerhohi,
superioris tomi col. 476.
IV. A. abbatis de Ebora ad Gerhohum praepositum Reicherspergensem.
Domino venerabili praeposito de Richersperg, fr.
A. dictus abbas de Ebora [ Ebrach, hodie], devotae
orationis obsequium.
Quod praepositus de Trieph [Petra Stillante] dudum
scripsit fidem suam se nobis exposuisse, noveritis
non aliter, quam subscripsimus [ id est infra
scripsimus, vel subjecimus], fuisse. Vice quadam
in nostri praesentia, allato libello, dixit: « Haec

est fides mea; » legitque ex eo in auribus nostris
nobis nihil attendentibus, nihilque de eo hujusmodi
suspicantibus. At postquam scripta vestra, quae
Catholice adversus eum edidistis, accepimus, ex
mandato episcopi Babebergensis egimus, ut una
nobiscum ad ejus praesentiam Babeberg accederet:
ubi coram non paucis religiosis et litteratis viris,
episcopo contra eum agente, humiliter professus
est, nihil tale se deinceps sentire, nec scribere.
Porro nos his, quae eadem scripta vestra habent,
consentimus, et Catholica judicamus, de caetero
optantes et orantes divinam clementiam, ut illuminet
oculos cordis vestri ad omnem cognitionem veritatis,
et amorem virtutis.
V. Palinodia Folmari.

FOLMARUS, Dei gratia Stillantis Petrae id, quod
est, praelatis omnibus in Bavaria et Austria constitutis,
semper gaudere nihil adversique timere.
Qui non offendit in verbo, Scriptura teste, perfectus
est vir [(Jac. II)]
. A qua quidem perfectione,
mea procul peregrinatur humilitas, quae non verbis
solum, sed toties etiam in scriptis offendit. Quod
equidem eo periculosius est, quo error, qui scribitur,
corrigitur laboriosius, difficilius revocatur. Et
si enim missa, quanto magis nescit vox scripta reverti.
Si semel emissum manet irrevocabile verbum;
scriptum, rogo, qui poterit verbum revocari? Sanet
ergo confessio quae corrigi revocatione non potest.
Scripsi ego domino meo quondam Eberhardo

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.