PL 194, col. 1495
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
Ecclesiae magnus erat inter omnes orientales filios
et filias Septiformi spiritu robustos, ac sanctae
Trinitatis fide pulchras, habens oves et boves, asinas
et camelos in millibus conversorum ex Judaeis
et gentibus possidens, in fractione dominici panis,
quotidiana sanctae epulationis cum exsultatione
convivia faciens. Deinde Satan expetivit eum, ut
cribraret sicut triticum, incipiens a persecutione,
quae sub Stephano facta est. Sic vero et nostro
in tempore magistrorum quorumdam torpente desidia
et falsorum fratrum vigilante perfidia data est
in eum Satanae potestas a Domino, perdiditque
omnem substantiam ejus, ac filios ita, ut plerisque
in locis, ubi quondam floruit, pene in nihilum redactus
sit, et perierit, ac proin tanquam sal infatuatum
mittatur foras, et conculcetur ab hominibus
ordo noster canonicus, non ab hominibus, neque
per hominem, sed divinitus institutus; qui in sacerdotio
Aaron, ac Levitico ministerio in typo floruit
in Christo et apostolis ejus ac discipulis, inque
ipsis primitiis credentium, « quibus cor unum et
anima una erat in Deo [(Act. IV)] , fructum suavitatis
et salutis protulit; in sanctis Romanis pontificibus
usque ad Urbanum papam et martyrem a beato Petro
apostolo sextum decimum in toto fere illorum
temporum clero, ut idem Urbanus papa testatur,
in sanctisque postmodum confessoribus et pontificibus
Hilario, Ambrosio, Augustino, germen plantationis
justitiae mundo protulit; qui aliquandiu
post illorum tempora mortuus fuerat, sed revixit;
perierat, sed inventus est; per cujus symphoniam
et choros jam ecce domus Ecclesiae exhilarata est.
Unde oportuerat fratres quosdam nostros monachos
gaudere, non autem eidem ordini in quibusdam
membris suis insultare morienti, vel haereditatem
semivivi invadere. Quia si inimicus ejus acephalorum
siquidem clericorum coetus maledixisset ei,
canonico videlicet ordini, sustinuisset utique; et si
is, qui oderat eum sua videlicet quaerens, non quae
Jesu Christi, magna locutus fuisset super eum, abscondisset
se forsitan ab eo; nunc vero filii matris
suae pugnant contra eum, et homo unanimis dux
ejus, et notus ejus, qui simul cum eo dulces verbi
divini capiebat cibos, in domo Dei ambulabat cum
consensu, homo pacis suae, in quo sperabat, ampliavit
adversum se supplantationem ut jam cum
Apostolo valeat in Domino non solum periclis ex
gentibus, sed et periclis ex genere, et periclis in falsis
fratribus gloriari. Sed falsae fraternitatis nomen
solis illis imputetur, qui viscera pietatis non habentes
fratris errantem bovem, aut asinum ad ipsum
non solum non reducunt, sed et furto subripere
moliuntur, qui fratri a latronibus vulnerato ac semivivo
relicto non solum non subveniunt, sed vulnus