PL 194, col. 1496
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
super vulnus infligunt, qui, quod sibi fieri nolunt,
aliis inferunt, dum eorum filios ac discipulos
ab eis, sub quibus salvari poterant, magistris abstrahere,
ac sibi attrahere moliuntur, tanquam apud
solos eos Christus sit, tanquam regnum Dei ab eis
processerit, aut in eos solos pervenerit: ita ut pene
dici audiamus, sicut quondam haeresium temporibus
dictum est: Ecce hic est Christus, aut ecce
illic [(Matth. XXIV)] . » Sed ire nolumus neque sectabimur:
non enim ita pauper est Dominus noster
Jesus Christus, ut solos de labore manuum viventes
monachos servos habeat, nec tam durus, ut pellicia
veste carentium frigore mortifero delectetur, vel
multitudine lanearum tunicarum servos suos cupiat
usque ad succumbendum onerari, aut vermibus
multiplicatis absumi praecipiat, quae sunt omnia ad
non parcendum corpori in ipso usu. Sed, « in domo
Dei mansiones multae sunt [(Joan. XIV)] . Et: Novit
Dominus, qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate
omnis, qui nominat nomen Domini [(II Tim. II)] . Et
religio munda et immaculata apud Dominum haec
est visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum,
et immaculatum se custodire ab hoc saeculo [(Jac. I)] . »
In his profecto aliisque verae religionis cultibus ac
pietatis exercitiis, in quantum nobiscum sunt, sive
praecedant nos, sive comitentur, aut praecedentes
subsequantur, aut Domini, ac fratres monachi, cujuscunque
coloris utantur vestibus, vere domestici
ac fratres nostri sunt, nosque omnes hi, qui inter eos
sapiunt, suos fratres ac domesticos recognoscunt;
et sicut in coelo cherubin et seraphin, sic in terris
una nobiscum consone et unisone « Sanctus, Sanctus,
Sanctus » cantantes Dominum Sabaoth socia
exsultatione concelebrant. Nec vero invidemus eis
sub nomine Seraphin sex alarum volatum, dum tamen
et ipsi ordinem canonicum sub nomine Cherubin
secum in socia exsultatione patiantur: alioquin,
ut taceam de Cherubin et Seraphin, sed ne
inter angelorum quidem sortem censeri possunt;
non enim superbientium, et de sua superlativa
sanctitate in aliquam derogationem gloriantium, ac
superlative Sanctus, Sanctior, Sanctissimus hoc
modo canentium, sed « parvulorum et humilium
est regnum coelorum [(Matth. XVIII)] , » in quo, qui
major effici voluerit, oportet, ut omnium minimus
et omnium minister efficiatur. Jam vero, quandoquidem
gloriari oportet, licet non expediat, glorietur
et ordo canonicus: glorietur autem non in se,
sed in Domino dicat, quia, in quo quis audet, in
insipientia dico, audeo et ego. Sectatores Christianae
paupertatis sunt, et ego: aemulatores apostolicae
perfectionis sunt, et ego: professores et observatores
communis ac coenobitalis vitae sunt, et ego:
ministri Christi sunt, et ego: ut minus sapiens dicam: