PL 194, col. 1502

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

tuarum circa nos, Spiritus S. Paraclite Deus, qui
sic humiles consolaris et mentibus sincera propinare
consuevisti; juxta quod mater tua o Lamuel!
id est vir, in quo est Deus, Domine Jesu Christe,
a te postulavit dicens: « Noli, inquit, regibus, o Lamuel,
noli regibus dare vinum, quia nullum secretum,
ubi regnat ebrietas, ne forte bibant, et obliviscantur
judiciorum, et mutent causam filiorum
pauperis. Date, ait, siceram et vinum his, qui
amaro sunt animo: bibant et obliviscantur egestatis
suae, et dolores non recordentur amplius [(Prov.
XXXI)] . » De quibus verbis nunc per singula dicendum
non est. Et: « Gratias tibi ago, Domine Pater
coeli et terrae, qui abscondisti haec a sapientibus et
prudentibus [(Matth. XI)] , » regibus videlicet praememoratis,

mundi hujus consolationem habentibus,
neque istam consolationem quaerentibus, ac proin
recipere eam non valentibus, « revelasti autem ea
parvulis; ita Pater, quoniam sic placitum est ante
te [(ibid.)] . » Qui et inter ejusmodi visiones foris
apparentes ac praesentiam Spiritus sancti adesse
declarantes, intus invisibiliter in sanctis animabus
operaris, dum eis juxta visionum formulam aliqua
dona spiritalia, verbi gratia sermonem sapientiae, ac
scientiae, vel etiam fortitudinis constantiam, aut
aliud ejusmodi donorum infundis, in quibus humiles
tui consolationem habeant, et dum exercentur in
his, egestatis suae obliviscantur, et doloris non recordentur
amplius; per quos loquentes, vel scribentes,

dum quilibet caeterorum vocem Spiritus
sanctus audierit, nescit, unde veniat, aut quo vadat.
Parco autem in talibus gloriari, etenim nec expedit,
ne forte dicatur mihi: « Ecce somniator venit,
venite, occidamus eum [(Gen. XXXVII)] . » Licet enim
et sic tacenti, et in humilitate Domino servienti a
malis quibusdam agricolis dicitur mihi: « Hic est
haeres, venite, occidamus eum et nostra erit haereditas [(Matth. XXI)] .
» Quippe in sedibus episcopalibus
non in tantum timetur ordo monasticus niger,
aut griseus, braccis vestitus, aut spoliatus; sed
neque novitiae adinventionis adeo timetur clerus laneis
tunicis adopertus, ut in ipsis sedibus tanquam
haeres legitimus sedere debeat; sed in meis domesticis

laneis ac pelliciis ad necessitatem, et lineis ad
sui ordinis honestatem simul et mysterium contectis
bissinus vestium Aaron candor et Jacobi apostoli
collobium album pertimescitur, unde et dicitur
ei: « Hic est haeres, etc. » Nec vero debuerunt oves
meae, videlicet domesticae animae, suae innocentiae
idcirco abhorrere habitum, quod in eo lupos quam
plurimos viderint contectos; cum et potens sit
Deus de lupis agnos facere, aut lupis ejectis agnos
introducere: in quo etiam ordine hoc forsitan odit
diabolus, quod ad similitudinem primaevae institutionis
Apostolorum, ita mediocriter et communiter
omnibus institutus est, ut in eo non solum virorum,
sed et mulierum agmina, in suis terminis convenienti
clausura distincta, cohabitent; parvuli quoque

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.