PL 194, col. 1503

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

pueri et puellae, senes cum junioribus nomen
Domini in eo laudent: sicut per Isaiam in typo praedictum
est: « Quomodo leone cum bove, vitulo
quoque cum urso, et lupo cum agno commorante,
simul et requiem habituri essent catuli eorum: » sic
videlicet nostro vero Jacob viae suae processum moderante,
sicut viderit greges suos et parvulos posse,
quos si plus in ambulando cogeret laborare morerentur
una die cuncti greges. Sed et Moyse in meis
domesticis viris, vere Israelitis, cantante Domino
gloriose magnificato, Maria simul cum mulieribus,
communis vitae choros ducentibus, idem canticum
et musica melodia concelebrat dicens: « Cantemus
Domino, gloriose enim magnificatus est [(Exod. XV)] . »
Ut videre sit prope crucem Domini hinc discipulus

in masculino, hinc mater in feminino sexu discipulo
commendata assistere. Videant principes et
irascantur, dolores obtineant habitatores Philisthim,
Moab obtineat tremor, obrigescant habitatores Chanaan,
irruat super eos formido et pavor in magnitudine
brachii tui Deus; dum verus Israel te duce
ad terram promissionis, terribilis, ut castrorum
acies ordinatus incedat. Sed et illud in meis domesticis
odit forsitan diabolus, omnium bonorum inimicus,
quod juxta praeceptum Domini a gemino
fermento cavere studiosi, hinc mundanae superfluitatis
pompa et illecebris tanquam Herodis fermento
se abstinent, hinc vero a novitatis superstitione,
tanquam fermento Pharisaeorum cavent, usum videlicet

Ecclesiae antiquum, tanquam in habitu, in
abstinentiae, ac jejuniorum, et officiorum divinorum
modo, auctoritatem reputantes, et ab eo non facile,
vel in dextrum, vel in sinistrum declinantes, ut
juxta regulare P. Augustini praeceptum solliciti,
tam in nobilitate, quam in austeritate tam in pretio,
quam in utilitate vestium cavere videantur, « ne
sit notabilis habitus eorum. » Ecce enim in tonsuris
et rasuris capitum suorum Christo capiti suo,
regi suo summo et sacerdoti vero, quem et unxit
Dominus Deus in regem et sacerdotem, in prophetam
et dominum prae participibus suis, ipsi, de quibus
loquor, domestici mei, regalis ac sacerdotalis
unguenti participes effecti, cupientes et in schemate
visibili configurari, non sicut mos quondam haereticorum

erat modicum in summitate capitis circulum
radentium, quae et hodie penes quosdam perduravit
abusio, sed juxta Patrum diffinitionem totam
capitis superficiem radunt, inferius solam circuli
coronam relinquentes, ut in rasa, vel plana parte
capitis sacerdotalis thiarae schema sit, et in circulo
capillorum regalis coronae praefulgeat insigne; et ne
videlicet quempiam illorum more Absalonis gravans
caesaries, etiam peccaminum mole oppressum reddat
notabilem, vel tanquam more Judaeorum, velamen
adhuc super cor habentium, non coronatus ac
infulatus, sed quasi pileatus incedat. Nunc vero in
rasa parte, ut dictum est, capitis recte sacerdotalis
sanctimoniae in nobis signum est, ut, quomodo inter
summitatem capitis nostri ac coelum nihil medii

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.