PL 194, col. 1504

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

obstacli interest, ita mentem nostram curis terrenis
spoliatam orationis tempore, quo minus Deo immediate
cohaereat, nihil valeat retardantis sollicitudinis
obtexere. Verum, quoniam in his non secundum
carnem, militantes tamen in carne ambulamus, in
qua, ut novit Pater noster coelestis, omnibus etiam
terrenis subsidiis indigemus, decet in viro perfecto,
eadem terrena subsidia congrue dignitati mentis
subordinari, juxta quod dicitur: « Laeva ejus
sub capite meo [(Cant. II)] ; » ita videlicet, ne gravent
spiritum, aut mentem obnubilent, sed prudentis
dispositionis ordinatione coronent; ut hic sapienter
contemplando, hinc prudenter disponendo, vel
agenda, sacerdotalis regni non incassum insignibus
decoremur. Jam vero, quoniam ista perfectio, ac

perfectionis conservatio, non unius diei opus est,
siquidem et affectionum nostrarum pili, non radicitus
evulsi, sed propositae semel sanctimoniae novacula
rasi, tantum de reliquiis innatae nobis ac residentis
apud nos miseriae mentis nostrae puritati increscunt,
ut curam carnis facientes, vel temporalia
procurantes metas necessitatis excedimus, et
curas superfluas, sensus onerantes, multiplicamus,
juxta quod scriptum est: « Corpus, quod corrumpitur,
aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio
sensum multa cogitantem [(Sap. IX)] ; » hinc
illa per quotidianam poenitentiam et confessionem
mutuam crebra nobis innovatio necessaria est, in
qua renovatur sicut aquilae juventus nostra, quam

Psalmista inquirens, « exercitabar, inquit, et scopebam
spiritum meum [(Psal. LXXVI)] . » Ob cujus
innovationis forinsecam significationem, juxta quod
dictum est ad nos: « Mundate, quae intus sunt, et,
quae foris sunt, munda erunt, » et corporum nostrorum
capitibus per lavationem, novacula et forcipes
crebras innovationes admittere solemus, ut in hac
quoque parte sacerdotalis, vel clericalis ordinis
tanquam Ecclesiae sponsi manus tornatiles per
mysticas coelestium rationes aureae, ac plenae hyacintis
sint.
Ut autem tam rasae parti capitis, quam capillorum
ordini suum jus conservetur, ita, ne alterutrae plus
minusve parti detrahatur, vel addatur, haec norma
rasurae visa est apud quosdam prudentes cuilibet

capiti clericali competere, ut videlicet lineae caput
ambientis tertia pars a labio coronae ad labium in
transverso capitis pertingeret, quae quidem mensurae
formula in bene rotundis ac sphaericis capitibus
etiam rasurae longitudini congruit: cui tamen
in oblongis capitibus aliquid adjiciendum non est,
ne ordo capillorum caput in modum coronae ambiens
aequalis latitudinis appareat. Et haec quidem
mensurae cautio propter quosdam, vel nimios, vel
tepidos, et irreligiosos necessaria adnotatu visa est.
Sane haec coelestis numismatis formula semel in nobis
bene coepta, ne per tonsoris, vel rasoris incuriam
depravetur, ad Patris coenobii diligentiam pertinebit,
per singula rasurae tempora capita contemplari,
vel alteri diligenti inspectori videnda et emendanda

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.