PL 194, col. 1505
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
rasurae vitia committere, qui providebit,
quod et tota capitis superior pars juxta jam dictam
mensuram radatur, et inferior coronae extremitas
auriculae solum summitatem attingat, et auris tota
pateat. Hanc vero tonsurae et rasurae formulam post
legalem in Nazaraeis et evangelicam in apostolis
auctoritatem, et a Toletano concilio tertio legimus
introductam: cujus capitulum XLV ita se habet:
« Omnes clerici vel lectores, sicut levitae et sacerdotes
detonso toto capite superius, inferius solam
circuli coronam relinquant. Non sicut huc usque
in Galliciae partibus facere lectores videntur, qui
prolixis, sicut laici, comis utentes in solo capitis
apice modicum circulum tondent, ritus enim iste in
Hispaniis hucusque haereticorum fuit. Unde oportet
ut, pro amputando Ecclesiae scandalo, hoc signum
dedecoris auferatur, et sit una tonsura vel
habitus, sicut totius Hispaniae est usus: qui autem
hoc non custodierit, fidei catholicae reus erit. » Similiter
et in toga linea candida talari et apostolica,
quam superpellicium dicimus, antiquum Ecclesiae
usum retinentes, et crucis in ea Dominicae formulam
praetendentes, nihil novitatis admittunt; in lineae
vestis candore vitae innocentiam carnisque
munditiam multa castigatione elaboratam, in amplitudine
charitatis largitatem, in longitudine usque
ad talum operis boni usque in finem perseverantiam
significantes, simul et beatos se pacificos demonstrantes,
eo, quod et Romani proceres in pace talari
toga usi antiquitus sint: cujus etiam tunicae
lingua semper soluta et apta est, et semper paratos
ad satisfactionem poscenti nos rationem, et potentes
exhortari in sana doctina demonstrans, et contradicentes
raedarguere, et utiles esse in sermone
aedificationis docendo, et erudiendo in omni loquendi
tempore, debere; sicut decentius linguae interulae
vel camisiae semper clausa, et sursum nexa est, cordis
nostri et oris a vaniloquiis et malis sermonibus
aeternam custodiam vel clausuram significans, qui
et aedificationum colloquiis interdum propter taciturnitatem
abstinere debemus, ut in veritate cum
Propheta dicere Domino valeamus: « Secretum meum
mihi, secretum meum mihi. » Item: « Obmutui et
silui a bonis [(Isai. XXIV)] . » Et illud: « Posui ori
meo custodiam, cum consurgerent peccatores adversum
me [(Psal. XXXVIII)] . » Raro namque tacuisse
poenituit, saepe nocuit esse locutum: « Mors quoque
et vita in manu linguae [(Prov. XVIII)] ; » Et: « Qui
non offendit in verbo, hic perfectus est vir [(Jac. III)] . »
Linguam vero nullus hominum domare potuit;
quod ergo apud homines impossibile est, apud Dominum
possibile non dubitatur: proinde sursum
cordis nostri, et oris lingua nectitur, ut, quomodo
a terrenis vel humanis eloquiis clauditur, eo divinorum
eloquiorum et cum Domino soliloquiorum
secretis inseratur, sic enim « non in solo pane vivit
homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore