PL 194, col. 1508

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

valeat continuari: in quo videlicet operis tempore
loquelam sic moderari meorum domesticorum
studeo, ne cultus pietatis idem silentium excludat,
dum quisque cum sibi cooperante, quod ad necessitatem
pertinet, sine strepitu vocis colloquitur,
sicut Martha sororem suam Mariam, Evangelio referente,
vocavit sub silentio dicens: « Magister adest [(Joan. XXI)] ;
» ubi et paucitas in verbis, et in
voce modestia silentii gratiam non excluserunt. Si
vero cuiquam plura loquenda videntur, eum, cum
quo loquendum est, adhibito senioris testimonio
extra conventum operantium educet: nisi forte is,
qui praeest, aliquid in commune dicendum judicaverit.
Si dies jejunii est, post dictam sextam his,
quibus permittitur, usque ad nonam lectioni vacandum

est, nisi forte per dies aestivos huic tempori
propter meridiandum, et parcendum oculis aliquid
detrahendum videatur. His vero diebus privatis,
quibus solvitur jejunatio, postquam dicta sexta refecerunt
fratres, simul et mensarum servitores,
cum etiam signo ad hoc dato diebus aestivis meridiatum
fuerit, dicta etiam nona, sive in horto, sive
ubi necessitas postulat, operandum est, quod item
faciendum est, si post nonam fratres refecti sunt;
in quo nimirum opere hoc ad honestatem simul,
et exercitii rationem spectare credimus, ut non
vulgari lingua, sed litteratorie sermones necessitatis
et utilitatis conferant, hoc omnibus in commune
caventibus, ne multiloquium, seu vaniloquium grassari

incipiat, aut verbum scurrilitatis audiatur.
Quod si quis admonitus continuo a talibus non cessaverit,
disciplinae regulari subjacebit, sicut etiam
propter multiloquium, in quo peccatum non deerit,
submovendum, id consuetudinis piae caute assumpserint,
ut non nisi cum priore, vel illo, qui operi
praeest, id, quod necessitas postularit, loquantur.
Si vero de divino officio aliquid tractandum est,
vel in capitulo sedendo, vel post capitulum, si Rectori
ordinis placuerit, aut certe post nonam dicto
benedicite stantes breviter facient: quod si opus
forinsecus, etiam post nonam, defuerit, ad opera
sua interiora usque ad vesperam cum disciplina
residebunt. Ut autem cursus quotidianae nostrae
dietae honeste et secundum ordinem fiat, non parvae

cautelae studium ad observanda horarum signa et
suo tempore pulsanda adhibent, videlicet, ut ad nocturnas
vigilias media nocte surgatur, et in tempore
hiemis primo illuscescente die per aestatem vero sole
mox orto, prima pulsetur, et per hiemem circa finem
tertiae, per aestatem vero, ut superius quoque
dictum est, tam diu tertia differatur, ut missa cum
subsequente sexta eidem valeant congrue continuari:
nam ne tertia hora sine oratione transeat,
in ejus principio tertia de sancta Maria praesumenda
est, et sic ad capitulum accedendum.
Nulla sane dies praestereat, in qua lectionum ad
minus duarum horarum spatium non relinquatur,
et hoc per aestivos dies, sive in mane, ab idibus vero
Septembris usque ad pascha, sive in mane, sive a

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.