PL 194, col. 1509

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

sexta usque ad nonam teneatur, indifferens esse arbitror,
nisi, quod in uno ad regularem constitutionem
magis acceditur. Quotidie sane suo tempore
lectionem non praetermitti propter hoc magis approbo,
ne videlicet ea praetermissa diurni cursus
diaeta velut caeca sit, siquidem lectio post orationes
et laudes Dominicas ejusdem diaetae nostrae quidam
oculus est; qui si nullus vel tenebrosus fuerit, totum
diaetae corpus tenebrosum erit. At vero, si is,
qui praeest, aliquando, causa id postulante, etiam
tota die operandum, vel toti conventui, vel aliquibus
nominatim, aut per vices nunc his, nunc illis
injunxerit, in his, ut aestimo, fructum lectionis obedientiae
meritum recompensat, maxime, si opus intumultuose,
ac pro silentii moderamine agatur, quibus

etiam in jejuniis per dies maxime aestivos relaxandum,
et psalmodia canonicarum horarum non
tonatim, sed dictante agenda erit. His etiam nocturnum
silentium, ac profesti dies toti silentio, ac
spiritali exercitio deputandi animum quieti restituere,
et id, quod minus lectioni impensum est, recompensare
poterunt. Sed et his ipsis diebus vacationum
is, cui forte in lectione vel oratione somnus
obrepit, ad aliquod tale opus dirigendus erit, quod
ejus torporem discutiat et aliorum quietem non
conturbet. Nona etiam diebus vacationum hora ipsa
incipiente, reliquis vero diebus octava ultra medium
vergente sonet propter somnum per aestivos dies
breviandum et prandium per dies jejuniorum causa
infirmioris aetatis, vel sexus maturandum: ab idibus

vero Septembris non ante horae ipsius initium nona
pulsanda est. Vespera quoque per dies aestivos incipiente
undecima, per hiemales vero cum diurna
sedentibus ad opera incipit minui, pulsetur, cum
etiam post vesperas, ubi conventui procedendum
vel sedendum erit, laternae duae vel tres pro quantitate
conventus deferantur. In Psalmodia quoque
hoc amo, ut mediocriter, item ut neque nimis correpte,
neque nimis producte, tamen cum distinctione
ac tonatim fiat, nec nimis remissa, nec nimis altisona
voce proferatur: in qua ad rectorem ordinis
pertinebit, mediae distinctionis silentio interdum
propter collectam populi, vel aliam rationabilem
ob causam omisso, correptius canere, vel rursum

absente populo, solemnizandi gratia, aliquantum
protrahere; ad hoc enim et legis praeceptum pertinere
videtur, quando dictum est a Domino ad
Moysen: « Si prolixior atque concisus clangor increbuerit,
movebunt castra [(Num. V)] . » Et paucis
interpositis: « Quando, ait, congregandus est populus,
simplex tubarum clangor erit, et non concise
ululabunt. » Multiplicationem vero familiarium
Psalmorum sicut non requiro, ita nec linguis in
hujusmodi loqui prohibeo, maxime hoc approbans,
ut id studii psallentes et orantes habeant, quatenus
quod ore profertur, mente versetur, et ne operis ac
lectionis exercitium, vel secretae orationis turtureum
sacrificium per orationis et psalmodiae in communi
percelebrationem excludatur, cum hoc oporteat fieri

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.