PL 194, col. 1511
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
et ex verbis tuis condemnaberis [(Matth. XII)] . » Quod
si vera, et ex corde ejus confessio fuerit, et sibi, et
aliis proderit; sin vero ficta, minor ejus ex hoc
jam erit damnatio, quod alios pravae defensionis non
corrumpit exemplo. Confiteatur sane, etsi ipse culpam
suam quadam caecitate cordis obscuratus nondum
plene cognoscat; confiteatur inquam hoc, sine
dubio sciens, aliorum super causa sua, quam suimet
ipsius verius esse judicium. Fieri autem aestimo,
ut ex talis confessionis merito, quae si non ex
scientia, tamen ex fide est, respiciente se Domino,
culpam suam et ipse illuminatus agnoscat, agnoscens
ingemiscat atque ingemiscenti divinitas propitiata
ignoscat. Quod si in finem quispiam obduratus
contra propriae conscientiae judicium nolens
confiteri perseverarit, cum tamen vindictam ferre
non recusaret, ejusmodi non tanquam pestilens, vel
mortuus projiciendus, sed velut infirmus et claudus,
sive caecus tolerandus esse videtur, de qualibus procurator
domus nostrae Augustinus: « Malo, inquit,
habere claudes, quam plangere mortuos. » De his
vero, qui vindictam ferre detrectant, tanquam pestilentibus
ac mortuis, ipse in regula praescribit
dicens: « Convictus vero debet emendatoriam sustinere
vindictam, quam si ferre recusaverit, projiciatur
de vestra societate; non enim et hoc fit crudeliter,
sed misericorditer, ne contagione pestifera
plurimos perdat. » Haec autem projectio, vel separatio
intus primo, videlicet a mensa, vel a choro,
vel a colloquio fit, quibus si curari nequiverit, tunc
demum is, qui ejusmodi est, tanquam membrum
praemortuum resecandus, ac de toto congregationis
coetu pellendus et projiciendus erit, adhibita tamen,
ubi oportuerit, moderatione, quam praescribit Gelasius
papa in haec verba: « Si quis, inquit, post professionem
secundum regulam beati Augustini exhibitam
fratres in canonico ordine Deo servire volentes
inquietaverit, et litibus, et assiduis contentionibus
operam dando, Deo et regulae inobediens conventum
indesinenter conturbaverit, hic talis, taliterque
conversando, si ad aliquem locum, in quo sub
praeposito secundum sui ordinis praepositum salvari
possit, ire consilio sui praepositi, suorumque fratrum
voluerit, licentia data discedat. Si autem contumaciae
spiritu ductus, non causa salutis animae
suae, sed amplioris viae volutabra replicandi, et cum
corvo ex arca egresso carnibus et sanguinibus crassari
ac pasci magis, quam cum columba virtutibus
refici delectaverit, absque benedictionis licentia
juxta prophetam secundum desideria cordis sui dimittatur:
infidelis enim si discedit, discedat; non
enim hoc juxta beatum Augustinum fit crudeliter,
sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimos
perdat. Verum tamen si extra positus fratres,
vel domum inquietaverit, secundo vel tertio admonitus
non resipuerit, a praeposito et fratribus excommunicetur.
» Sane adolescentior aetas non