PL 194, col. 1512

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

leviter excommunicationibus etiam minoribus ne
dicam majoribus subjicienda est; quippe, quae ex
levitate animi interdum separationibus gaudet magis,
quam ut corrigatur ex eis, quin potius cum rebellare
coeperit, post correptiones verborum, virgarum,
et jejuniorum, et silentii adhibitas, ergastulis
et reclusionibus magis, quam ut suo beneplacito
admittatur, destringenda erit, donec certo, ac diutino
probetur experimento, si forte viam suam velit
in melius corrigere, quemadmodum scriptum est:
« In quo corrigit adolescentior viam suam [(Psal.
CXVIII)] . » Pueri vero delinquentes virgis, ac ferulis
pro majoribus minoribusve excessibus corriguntur;
melius autem est, ut per virgae custodiam ab excessibus
quam maxime cohibeantur, propter quod

oportet, ut nunquam ex eis senioris, vel paedagogi
desit custodia, per quam etiam cura tenuiori aetatulae
necessaria congrue valet provideri. Adolescentes
quoque, cum de schola puerorum, et de sub
virga, in conventum seniorum, et capitularem disciplinam
assumuntur, non suae voluntatis arbitrio,
non otio et vagositati permittentur, sed et ipsi, vel
singuli, vel bini, vel terni sub seniorum erunt custodia,
sub quorum conscientiae in sedibus deputatis
legant, et operentur, nec absque certae rationis
causa moras extra loca sua sineatur facere.
Commune sane erit omnibus, tam senioribus quam
junioribus, extra septa claustri in quadro positi,
absque praepositi, vel decani, seu prioris, et absque

certae rationis causa non procedere, exceptis duntaxat
officialibus, videlicet cellerario et camerario,
eorum quoque cooperatoribus, et his, qui extra eadem
septa assignatas habent obedientias. Sed nec
ipse monasterii pater, sive praepositus, extra cellam
pernoctandi consuetudinem habeat, causa egressionis
suae decano, seu priori non indicata: si vero
longiorem extra intendit moram facere, vel senioribus,
vel toti conventui, si dignum erit, egressionis
suae causas intimabit. Sic autem et in certis
majoribus rebus, quae agendae, vel disponendae
erunt, non suo utetur arbitratu, sed nunc seniores,
nunc et totum conventum adhibebit ad consilium,
ut, quod omnibus, vel potioribus placuerit, illud
submoto murmuris scandalo perficiatur. Mensa

ejus erit cum hospitibus praesertim, qui spiritalis,
id est canonicae vel clericalis, seu monasticae professionibus
sunt, qui etiam supervenientes, maxime
de remotioribus partibus, prout reverentiae ipsorum
qualitas expetierit, nunc a toto conventu, nunc ab
aliquot fratribus sibi cum psalmodia occurrentibus,
pia alacritate suscipiendi erunt, tanquam in quibus
Christum habitantem suscipiamus, et sic intra septa
claustri ad mansiones sibi dispositas introducentur;
in quorum etiam mensa lectio non deerit
propter multiloquii inutilitatem submovendam, et
ut spiritalibus collationibus major praebeatur occasio:
caeteri vero, qui saecularis vel militaris professionis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.