PL 194, col. 1515
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
Haec Prosper, qui dum dicit « in domibus suis, » intelligendum
est, non quas haereditario, vel proprietatis
jure, sed ecclesiastica cura seu beneficio possederint;
sicut de discipulo quem diligebat Jesus,
scriptum est, quod Matrem Domini in sua acceperit [(Joan. XIX)] ,
qui tamen nihil proprietatis
jure, sed de rerum communium distributione
suam et a se procurandorum portionem communicandi
affectu et usu possedit. Bene autem et caute
a Prospero distinctum est ita, ut diceret: « sive in
domibus suis, sive in congregatione; » ut non simul
domum privatam habere, et insuper in congregatione
manere quemquam posse intelligas. Hos
vero clericos, quos dicit « cum perfectione virtutis
necessaria vitae » in domibus suis viventes accipere,
ego esse arbitror legitimos sacerdotes Dei in populo,
qui domus quidem ecclesiasticas, sed suas et suo
jure possidentes, decimarum et oblationum se contingente
portione congrue sustentantur, tali nimirum
vita degentes, quae perfectione virtutis perornata
sit. Nam clericos extra sacros ordines constitutos,
quibus etiam SS. canones sortiri uxores et stipendia
sua extra accipere permittunt, non eum posse
significare intelligo, siquidem illi mundialibus laqueis
implicati, porro infra culmen perfectionis
constituti sint, dicente Domino, ac regulam perfectionis
praescribente sic: « Si vis perfectus esse,
vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et
habebis thesaurum in coelo, et veni, sequere me [(Matth. XIX)] .
» Ab hac namque perfectionis regula
adhuc extorres fiunt, qui dicere possunt: « domus
mea, ager meus, servus meus, ancilla mea. » De
quolibet dicit procurator domus meae Augustinus,
quoniam, quandiu haec dicere possunt, liberi a diaboli
laqueis non sunt.
In eis quoque dictis congregationibus, quae contra
professionis suae nomen et normam in domibus suis
privatim ac segregatim vivunt, non nescio, aliquos
esse, etsi non per omnia probabiliter, tamen tolerabiliter
secundum judicium humanum conversantes,
quos judicium veritatis sub defensionis meae
scutum non admittit, quia proprias adhuc substantias
possidentes nondum perfectionem virtutis attigerunt,
salvari tamen inter perfectos possunt, siquidem
eos, quos noverunt, aut putant perfectos,
diligunt, juxta quod scriptum est: « Imperfectum
meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur [(Psal. CXXXVIII)] .
» Salvari, inquam, possunt,
si, ut foris apparent hominibus, criminibus et vitiis
absolutam vitam ducentes, seque ministerio,
seu vacationi verbi mancipantes, aliorum interdictis
officiis comministrando et communicando auxilium
non praebuerint, nec, cum quibus eis est una
communio, causa etiam communis sit; de qualibus,
ut item ait Prosper, dicere videtur Apostolus: « Qui
in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt,