PL 194, col. 1516

Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

et qui altari deserviunt cum altari participant [(I Cor. IX)] .
» Qui, nisi hoc de contemptoribus facultatum
suarum vellet intelligere, nunquam secutus
adjungeret: « ita et Dominus ordinavit his, qui
Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. » De
Evangelio, inquit, vivunt, qui nihil habere proprium
volunt, qui nec habent, nec habere concupiscunt,
non suorum, sed communium possessores. Sic juxta
rationabilem Prosperi et apostolicae doctrinae concordantem
sermonem sacerdotes et clericos etiam
extra coenobia probabiliter conversantes, sub defensionis
meae tutela susceptos esse non injuriosum
est.
Haec vero quasi scutum defensionis nostrae de
consuetudinum nostrarum omine, et conversationis

nostrae contexens thematem, tanquam vita communi
in clero pro se loquente, et in Domino gloriante
perstringere volui, factusque sum insipiens,
sed coactus ab his, qui de sua quasi singulari sanctitate
in immensum gloriantur, studentes, ut de
ordine canonico ad monasticum vel unum faciant
proselytum, quem cum fecerint, timendum, ne forte
filium gehennae perfecerint habentem damnationem,
quia primam fidem irritam fecit; qui etiam inobediens
S. Romanae Ecclesiae convincitur per Urbanum
papam hoc praecipienti atque dicenti:
« Mandamus et mandantes universaliter interdicimus,
ne quisquam canonicus regulariter professus,
nisi, quod absit! publice lapsus fuerit, monachus
efficiatur: quod si decreto nostro contraire praesumens

facere tentaverit, ad ordinem canonicum praecipimus
ut redeat, et deinceps memoriale praesumptionis
suae cucullam deferat, et ultimus in choro
maneat. » Et quidem de hoc verbo apud quosdam
contentio, vel dubium est, utrum deferre, an deserere
cucullam in praecepto sit? Nos vero de verbo
non contendimus, illud tamen indubitanter scimus,
ipsum praecepti datorem Urbanum papam secundum
ac post ipsum alios Romanos pontifices ejusmodi
praesumptoribus cucullam detraxisse. His
concinit Innocentius papa II per epistolam quam
in defensionem canonici ordinis scripsit in haec
verba:
« Innocentius episcopus, servus servorum Dei, venerabili

fratri Conrado Salzburgensi archiepiscopo,
salutem et apostolicam benedictionem. De dignitate
et excellentia vitae canonicorum multa nos docet
divina Scriptura, et multa possemus dicere, quod
vita canonicorum vita est apostolica, quoniam apostoli
contemptis omnibus hac vita cum Domino
vixerunt, et post ascensionem cum multitudine credentium,
cujus erat anima una et cor unum, hac
vita viventes eam posteris suo exemplo tenendam
reliquerunt. Quod martyr et pontifex Urbanus ad
informationem fidelium in suis decretis memorare
curavit, dicens: Scimus vos non ignorare, quia

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.