PL 194, col. 1517
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
vita communis hactenus inter bonos Christianos viguit,
et adhuc gratia Dei viget, et maxime inter eos,
qui in sorte Domini electi sunt, id est clericos, sicut
in Actibus apostolorum legitur: « Multitudinis
credentium erat cor unum et anima una. » Hanc
beati Augustini regulis ordinatam sanctus Hieronymus
suis epistolis informavit. Horum itaque et aliorum
muniti auctoritatibus non minoris meriti aestimamus
vitam canonicam, aspirante ac prosequente Domini
Spiritu, observare, quam religionem monasticam
ejusdem spiritus perseverantia custodire. Unde antecessorum
nostrorum decretis statutum esse meminimus,
ne professionis canonicae quispiam postquam
Dei vice super caput sibi hominem imposuerit,
alicujus levitatis instinctu, vel districtioris religionis
obtentu de claustro audeat sine praelati et
congregationis permissione discedere: quorum vestigiis
inhaerentes, quod quidam fratres in claustro
Perengerscademensi de mutatione ordinis sui
vana praesumptione attentare voluerint, apostolica
auctoritate ne fiat interdicimus, praecipientes, ut,
quod Deo voverunt, reddere, et Regulam beati Augustini,
quam professi sunt, Domino juvante, fideliter
observare studeant, in cujus observantia, si eos
fortasse remissos et minus ferventes repereris, monemus
fraternitatem tuam, ut, secundum datam
tibi a Deo sapientiam, professionem et ordinem suum
servare, et mandatis regulae obedire, sicut tua interest,
districte commoneas. Data Laterani XVII Kal.
Aprilis. »
Similiter Educense concilium, nihilominus
Romanae sedis auctoritate subnixum, abbatum et
monachorum in talibus praesumptionem cohibet,
dicens: « Ut nullus abbas vel monachus canonicos
regulares a proposito professionis canonicae revocare,
et ad monasticum habitum trahendo suscipere,
ut monachi fiant, praesumat, quandiu ordinis sui
Ecclesiam invenire quiverint, in qua regulariter et
canonice vivendo Deo servire et animam suam salvare
possint: quod si temerario ausu id agere attentaverit,
anathematis vinculo obligetur. » Et haec
PP. dicta cum auctoritatis et rationis pondere prolata,
tam monachorum praesumptioni reprimendae,
quam nostrorum, ne omni vento doctrinae circumferrentur,
insolentiae cohibendae poterant sufficere,
si non illos propriae excellentiae amor, istos autem
novitatis experiendae stulta cupiditas vehementius
perurgeret; in quo simul et Dominici mandati transgressores
inveniuntur, hoc praecipientis suis, ut de
domo in domum non transeant, « sed in quamcunque
domum introierint, in ea, ut maneant [(Luc. IX)] , »
praecepit. Et quidem apud homines pannosa, braccisque
ac pelliciis spoliata, et in rustico desudans
opere sanctitas forsitan pretiosior est, eo quod neque
Dominicos, neque natalitios apostolorum dies
ab austeritate jejuniorum excipiat; sed mihi et cuilibet