PL 194, col. 1518
Scutum canonicorum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
sanum sapienti pro minimo est, ut ab hominibus
judicemur, aut ab humano die; sed neque nos
ipsos judicamus, quin potius et in Domino gloriemur,
et gloria nostra, hoc est testimonium conscientiae
nostrae, quod a fermento Herodis et Pharisaeorum
juxta divinissimum Domini Jesu praeceptum
cavere studentes, hinc flagitia, hinc superstitionem
declinamus; quibus pro saliunca ascendet abies et
pro urtica crescet myrtus, dum in locum mundanae
cupiditatis in fluvio rerum transeuntium radices
figentis divina contemplatio et coelestis conversatio,
velut abies saliuncae, et novitius fervor in temperatam
abstinentiam, videlicet urtica in myrtunt
commutatur, ut neque fuga nostra sit in hieme nimiae
districtionis, nec in Sabbato mundanae vel Judaicae
dissolutionis. Hic sane tertium fermentum,
quod est Sadducaeorum magne nobis insidiari, ac
proin magne cavendum video, quod inter duo illa
fermenta medium obtinet locum. Sadducaei enim,
nec tam saeculariter impii, ut Herodes, nec tam superstitiose
sancti, ut Pharisaei, in medio quodam
torpore constituti vitam praesentem, cum quanta
poterant suavitate, transigebant, eo quod neque
angelum, nec resurrectionem credentes in hac tantum
vita sperantes essent in Domino. Nos vero aliter
instituti sumus a Domino Deo nostro, siquidem
in libertatem gloriae filiorum Dei et in spem vitae
aeternae nos vocatos gaudemus, ut nulli ex his tribus
fermentis videlicet Herodis, Pharisaeorum, Sadducaeorum
subjici debeamus: in libertatem, inquam,
vocati sumus, tantum ne libertatem in occasionem
carnis demus, sed per carnem invicem serviamus;
siquidem neque habitus, neque privatio pelliciae vestis
seu braccarum aliquid est, sed observatio mandatorum
Dei. Sed neque regnum Dei est esca, et
pax, et gaudium in Spiritu sancto. Gaudeo tamen
interim, quod per aliquorum in dextrum excessum
aliorum nimis in sinistrum excessus arguitur et judicatur,
cum et nos interim discimus, quam tenaces
divinorum praeceptorum esse debeamus, qui alios
etiam humanae institutionis tam continentes agnoscimus:
sed unum doleo, quod PP. nostris Augustino
et Benedicto tanta indiscretio imponitur, dum
ipsi auctores et praeceptores tantae austeritatis
astruuntur. Neque enim Pater Augustinus unquam
vestem lineam in clero vetuit, siquidem usum ciliciorum
et habitum poenitentium a professione clericali
alienum agnovit, nisi forte aliquis intus in
abscondito, velut temporibus quadragesimae, carnem
suam talibus indumentis humiliare delegerit,
quod tamen non absque Patris spiritalis consilio
faciendum est, alioquin magis superstitioni quam
religioni deputabitur: neque Benedictus homo discretissimus
vestem pelliciam discipulis suis monachis
abstulit, qua nimirum et ipse in melote usus
est, qui et in regula pro suae regionis temperie locutus,