PL 194, col. 1529
Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne
Diversis diversa de Christi secundum carnem natalibus
simul et gloria, qua nunc apud Patrem glorificatur,
sentientibus; nonnullis vero ex eis etiam
nostra dicta vel sensa super his lacerantibus; insuper
vero etiam falsa quaedam nobis impingentibus,
subsequentis operis necessitas mihi imposita
est. Quod tamen epistolari compendio terminari potuisse
ad horam putavi. Sed, dum vel nostra asserui,
vel adversantium calumniatorum dictis et objectionibus
obviavi; dum mendaciter nobis imposita
depuli, in longum idem opus protelatum est:
quod sequestrata epistola Apologeticum dici volumus.
Eo quod in ipso ea quae vere nostra dicta
sunt, naevo pravitatis carere monstrantes, etiam
falso nobis imposita depulimus.
Sic autem impulsionem hanc calumniantium accepi,
tanquam per eos inter diversas de Domino diversorum
opiniones, ipsum nobis dicentem audirem: Vos autem quem me esse dicitis?
[(Matth. XVI, 15.)]
Cujus et generationi secundum carnem quoque divinissimae,
simul et gloriae per meritum passionis