PL 194, col. 1531

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

dicta pro nobis facientia in eodem opere nostro,
vel acervum testimonii, locis opportunis congessimus,
ut venientes eo usque adversarii persequentes
nos, ultra progredi non praesumant.
Sed nec illa, quae nobis contraria putantur, omisimus,
ut eadem determinando, cum sanctae canonicae
Scripturae sensibus, quoad potuimus, faceremus
concordare. Nam ut Patres ea loquuntur quae
cum sanctae canonicae scripturae apicibus concordant,
ibi non determinatione, sed fide majore opus
est, etiamsi ea quae dicuntur humanae intelligentiae
facultatem excedant. Sed nec una hujus opusculi
nostri pagella quis lecta, idem quod in ea his quae
in scholis forte audivit, aut quae sua sibi dictat
opinio, contrarium invenerit, in contradictionem,

vel sugillationem nostri rapiat; vel codicem, quasi
amaricantibus ad insuetum cibum dentibus, detestetur,
quin potius lecta cum praecedentibus et subsequentibus
conferat; et, ut spero, omnia salva erunt.
Sententia Adam decani de haeresibus.
Magistro P*. venerabili Herbipolensis Ecclesiae
decano, Fr. A. dictus et ipse, divina clementia, Reicherspergensis
coenobii decanus; si quid valet
peccatoris oratio.
Sciens vestrae honestatis non latere personam
quantas et quales, vicinus vester, Folmarus de
Petra stillante dictus, magistro nostro Richenspergensi
praeposito [Gerhoho] injurias irrogaverit, in
epistola sua domno nostro Tavavensi archiepiscopo

missa; non me temerarium apud vos judicari
arbitror, si me scutum opponere tentavero pro
illo, cujus et germanitate secundum carnem frater,
et in Domino filius sum. Sed enim, ut verum fatear,
epistola illa maledicta, et maledicenda, siquidem
maledictis plena, mendaciis respersa, felle amaritudinis
infusa; utpote, juxta nomen auctoris, de folle amaro,
et amaritudinis missa, nondum a magistro
nostro perspecta est, hoc me ad vos scribere
inchoante, quia jure inter caetera id bonum
(est) contentionis hujus, ut cum epistola forte ad
eum, contra quem erat scripta, pervenisset, simul
quoque et ea, quae a suis essent contra dicta, acciperet;
et quem injuriarum forte acerbitas humanitus

contristasset, injuriarum depulsio, simul et
mendaciorum exinanitio consolaretur.
Quamvis ne id quidem contristare nos debeat,
quasi novi nobis aliquid contingat. Nec enim novum,
virtuosis improbos invidere, nomenque sibi
eos, qui nullius nominis aut meriti sunt, ex detractione
in Ecclesia virorum spectabilium comparare;
infelices se, ac sine causa natos arbitrantes,
nisi nomen suum quoque, nacti occasionem, sparserint
in populum, ne homines viventes, morientesque
fallant, si apud eos vel falsae virtutis opinione,
cum vere non possent, vel saltem in malum,
cum non possent in bonum, memoriam non relinquant.

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.