PL 194, col. 1532

Fragmentum ex libro contra Folmarum (Arno Reicherspergensis), J. P. Migne

Haec namque intentio plerosque sicarios,
latrones, piratas, et aliorum scelerum principes ac
duces effecit; dum quaerebant magis et per malefacta,
insuper et mendaciter apud homines celebrari,
quam felicem in silentio vitam peregisse.
Hinc et noster Follis amarus non quiescit, scribit
et rescribit: legendas circumfert epistolas libere
increpationis plenas. Principes occulte scriptis
infamat: quibus tamen in facie adulans, munuscula
eorum libenter, Giezitico more, acceptat.
Porro doctrinae perversitate aerem ipsum maculat;
natalibus Domini nostri Jesu Christi derogat: dicens
eum, in eo quod homo est, ut auribus nostris
audivimus, non aliter esse Filium Dei, quam unum
ex nobis. Resurrectionis quoque gloria, et honore

ascensionis glorificatum, negat paternae aequalitatis
gloriam introisse, aut introire potuisse. Resistentes
vero sibi nos in hac pestifera doctrina, mendaciis
commaculat; suumque mortuum filium, nobis
nocturna fraudulentia, sed aperta coram principibus
et laicis procacia, nititur supponere: nostrum vero
vivum sibi vindicare: sed, judicante rege Salomone,
non proficiet. Archiepiscopos et episcopos in
epistolis suis imperitiae vel negligentiae arguit, et
addicit, ducem se non jam caecorum solum, sed et
videntium constituens: quasi ipse melius de longe,
quae apud eos gerenda sunt, quam ipsi sua de prope
cognoscant. Haec sane impigre ac temerarie satagit;
non ut eos iniquitati; sed, magis nostrae
innocentiae infensos efficiat. Sustineant vero illi,

quandiu volunt, ejus insipientiam, cum sint ipsi sapientes,
nam noster [Gerhohus] dulcem patientiam
exsuperat; contra quos linguam serpentinam
exacuit, virus evomit, os vipereum dilatat, non quidem
vitam in nobis temporalem, sed id, quod Deo
vivimus, quodque Christiani veri sumus, et esse
ac dici cupimus, volens exstinguere
Sed agat, et satagat, quantum volet, quantumque
Deo permittente, a suo sessore diabolo concitatur.
Nam, Deo nos protegente, quandiu superest halitus
in nobis, non incidemus id, in quod nos praecipitare
molitur, contra Deum negationis barathrum, ut
cum ipso in Dominum Jesum dicamus blasphemiam
ut negemus hominem assumptum in Deum, esse

Deum, esse proprium Dei Patris Filium, esse id,
in quod assumptus, et in quod ex Spiritu sancto, et
Maria Virgine natus est. Cujus perversae in faciem
resistentem doctrinae magistrum nostrum [Gerhohum],
draconi in occulto sibilanti comparat: quasi
ipse magister noster ea, quae de hominis in Deum
assumpti vera divinitate loquatur, hactenus in occulto,
et non in palam locutus sit. Quasi non de
verbo hoc contra novos Paulianistas, Nestorianos,
Photinianos loquens et scribens, aures etiam Romanae
Ecclesiae impleverit. Non est autem erubescendum,
de Christi et hominis assumpti in Deum
gloria, Evangelium, sicut Paulus quoque apostolus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.