PL 194, col. 1694

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

obtinuit? Et hoc pauci potuerunt, multi non potuerunt:
possidere autem quis potuit? Quid opus est,
diu laborando acquirere, quod necesse sit cito perdere?
Coelum pauperibus, terra mitibus: quid relictum
est contentiosis? aut quid amplius volunt,
qui divites fieri volunt? Quibus non sufficit coelum
et terra, quid eis fiet? Filii hominum, usquequo
gravi corde? usquequo diligitis vanitatem, et quaeritis
mendacium? [(Psal. IV.)]
. Mentitur dignitatem,
mentitur beatitudinem vanitas dominationis terrenae.
Cur in parte remanetis? cur parum cupitis?
cur modicum ambitis? Totum promittitur, via
ostenditur; paupertate itur, mansuetudine festinatur.
Pauperi beatitudo coeli, mansueto beatitudo
terrae debetur. Quid, rogo, miseris contentiosis

restat, nisi miseria infernalis? Quid facietis, divites?
quid, potentes? Consultu opus est. Hinc pecunia,
hinc mansuetudo. Instat praedo. Si pecuniam
defenditis, perditis mansuetudinem; si mansuetudinem
tenetis, pecuniae jacturam facitis. Timeo
utrique lateri, ne simul praedo pecuniam, diabolus
auferat patientiam. O nunquam fuisset pecunia
ista, fratres mei charissimi, quae diebus his malis
cum mansuetudine possideri non potest, quae in via
a discipulis Jesu portari non potest! Ideo fortassis
quae desursum est sapientia [(Jac. III)] , primum quidem
pudica, deinde pacifica, docuit neque sacculum,
neque pecuniam portandam in via, cum nemine
judicio contendere, auferenti plus dimittere, ablata

non repetere, tenere mansuetudinem, quae est via
ad beatitudinem. Collaudans quosdam Paulus: Libenter,
inquit, suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
Si quis devorat, etc. [(II Cor. II.)] O Domine
Jesu, quis credit hodie auditui nostro, et haec via
tua in vita sua cui revelata est? O via nimis arcta,
quam pauci incedunt per eam! Haec via tua in mari
hoc magno fuit, et vestigia tua hodie non cognoscuntur.
Haec quam tuus Apostolus sapientiam nominat,
summa est hodie insipientia, desidia, inertia. Heu
me! fratres, haec quomodo ubique leguntur, et fero
ubique negliguntur! Carthusienses tamen aliquantum
haec auribus audiendi audiunt: qui ideo libenter
habent parum, ne contendant multum. Pauca possident,
ne in se mundum provocent. Grandimontani amplius,

qui nihil. Cantabit enim vacuus coram latrone
mundi viator coeli Grandimontanus, et feliciter:
nisi quod deferuntur, plerosque in via salutare.
Ipsi viderint. Nostra quid refert alienum servum
judicare? Taceo de aliis, quorum manus sunt
Esau, vox autem vox Jacob est; et quorum manus
contra omnes, et omnium contra ipsos. Beati autem
mites tanta felicitate quanta facilitate possidebunt
in aeternitate terram viventium, dum nos audaces
et strenui pro Deo contra praeceptum vel consilium
Dei pugnamus in tempore pro terra morientium. Mansueti,
itaque, haereditabunt terram, et habitabunt
in saeculum saeculi super eam [(Psal. XXXVI)]
, id est
faciem Dei, quae sola et semper manet immota,
quoquomodo caetera volvantur, sicut terra caeteris

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.