PL 194, col. 1704

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

operaretur et custodiret illud [(Gen. III)]
; et sic sint
in pace omnia, quae possident. Ipsi quoque dum
posuerint fines suos pacem, id est inter virum et
dominum suum, rationem, mentem et Deum, mulierem
et virum suum: id est animae affectionem et
mentem rationalem: inter ipsam denique viraginem,
et quae suae debetur dictioni, ut consequenter
audire debeant: Beati pacifici, etc. Sed hoc, fratres,
quod de hac extrema et suprema virtute
dignabitur revelare Dominus virtutum, de alio
exspectetis initio. Interim hodie pausemus in Christo.
Amen.
SERMO V. IN EODEM FESTO V.
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth.

V). Quid amplius quaerit servus, nisi ut fiat filius?
Imo quis hoc, fratres mei, vel opinari tenuiter auderet,
nisi hoc ipsa Dei benignitas et permitteret,
et promitteret? Impii eramus, et propterea inimici,
de salute nil tractantes, nil sperantes: et gratis
venit, inopinatosque praevenit, qui vere prior dilexit
nos, Christus, et pro impiis mortuus est. Hoc
est quod admirans Apostolus, ait: Ut quid Christus
pro impiis mortuus est, cum pro justo nemo velit
mori?
[(Rom. V.)] Nam pro bono, id est pro amico,
et commodo sibi, forsitan quis audeat mori [(ibid.)]
,
ut de Pylade et Oreste legitur: Sed nos inimici
eramus, sicut sequitur: Si, cum inimici essemus,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus, multo

magis nunc, etc. [(ibid.)] . Quid est, multo magis?
Revera, ut filiationem accipiamus per ipsum Filium;
notate gradus, profectus distinguite. Inimici eramus,
peccati servi, liberi justitiae. Liberavit nos
Filius, et vere liberi facti sumus a peccato, et diabolo,
servi facti justitiae. Et hic primus gradus est:
quem desiderans quidam clamat: O Domine, libera
animam meam [(Psal. CXIV)]
, ipsumque consecutus
exsultat. O Domine, quia liberasti me, ego servus
tuus, et filius, nondum dico, tuus, sed ancillae tuae.
Dirupisti vincula mea [(Psal. CXV)]
, quibus me quasi
quadrupedem strinxerat diabolus, ut nec exire, nec
operari liberum esset, sicut scriptum est: Exibit
homo ad opus suum, et ad operationem suam [(Psal.
CIII)]
. Nunc pedem moveo, nunc manum aridam

extendo, de perverso conversus, de inimico servus,
ut benefaciam tibi prorsus inutilis, qui bonorum
meorum non eges, et mihi tamen utilis, qui cum
timore et tremore meam operor salutem. Cum
omnia, inquit, bene feceritis, dicite: Servi inutiles
sumus, etc. [(Luc. XVII)] . Ecce qui facit mala, vel
bona male, inimicus deputatur: qui omnia bene,
nondum amicus, sed servus vocatur.
Itaque bene facere, opera virtutis exsequi, justitiae
et misericordiae, ad servum pertinet; amicus vero
interest secretis, novit consilia Unde secundo gradu
audiunt olim de inimicis facti servi: Jam non dicam
vos servos, sed amicos meos, etc. [(Joan. XV.)] Quid
adhuc exspectamus? At ut de amicis tertio gradu
fratres Christi, filii Dei, ac per hoc postremo haeredes

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.