PL 194, col. 1705

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

ipsius (nam qui filii, et haeredes), efficiamur, Beati,
inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.
Mundicordibus per speculationem nota facta sunt
omnia, quae audivit a Patre Filius; nam et ipsi
propter pacificentiam filii vocabuntur. Quae est ista,
fratres dilectissimi, quae est ista, rogo vos, per
ipsam charitatem Christi, tam amanda, tam desideranda,
tam chara pax, sive pacificentia, quae super
omnes virtutum gradus locatur, super omnia merita
ponitur, omnium arcem obtinuit, omnium beatitudinum
altissimam et maximam tribuit? Quaeramus
ab hominibus, quaeramus a sanctis angelis,
qui nobis, et nostris intersunt. Postulemus maxime,
quoniam hac sapientia omnimodis indigemus, ab
ipso qui dat abundanter, et non improperat. Quaeramus

orando, meditando, legendo, nunquam deficientes.
Nam si quaerentes quaerimus, utique inveniemus,
propter veritatem ipsam quam quaerimus,
quae ait: Quaerite, invenietis [(Luc. XI)]
. Hic est thesaurus
in agro absconditus, haec pretiosissima
margarita studiosissime quaerenda, charissime emenda,
avarissime possidenda. Hic est mons montium,
in quo solus Filius naturaliter est cum Patre. Sed
ne solus sit haeres, dignatus est fratres adoptare.
Quaerendum ergo summopere est quidquid illud sit,
unde effici fratres Christi, et filii Dei possimus:
haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Et
ecce clamat unus de seraphim, in quo est plenitudo
dilectionis, et ipsa fortasse quam quaerimus. Quotquot

autem receperunt eum, dedit eis potestatem
filios Dei fieri [(Joan. I)]
. Nunquid ait, quotquot viderunt
eum? Mundicordes vident, sed pacifici recipiunt.
Hic forsitan, imo revera hic est ager, ubi
thesaurus est absconditus. Quotquot, inquit, receperunt
eum [(Joan. I)]
. Ego, inquit, veni in nomine Patris
mei, et non recepistis me [(Joan. V)]
. Quid est
ergo recipere Verbum Dei? Miserum est, non videre
Dei Verbum: miserrimum, videre, et non recipere.
Quomodo, et ubi recipiendum est istud Verbum?
Duae sunt partes oeconomiae: operari et custodire.
Unde de primo homine dictum est: Ut operaretur,
et custodiret illum [(Gen. III)]
. Prima pertinet ad virum,
secunda ad viraginem. Hujus est exire foris
ad laborem suum (nam homo nascitur ad laborem),

et quod acquisierit, domum portare. Illius est,
domi manere, virum praestolari, ad ejus pendere
reditum: quae contulerat, usui parare, ut cum venerit,
simul epulentur et bibant, et delectentur in
laetitia. Multi multum laborant, et parum proficiunt:
in sudore vultus sui congregant divitias, et mittunt
in saccum pertusum: unde in terram cadunt, et
perditum eunt.
Oportet haec apertius dicere. An omnia intellexistis?
Nostis satis, et jam superius audistis quis
sit ille vir, de quo loqui intendimus: et quae mulier,
quis labor ejus, et quae epulae, et caetera quae
posita sunt. Multi enim et acumine ingenii, et vehementi
applicatione animi, et vivacitate mentis, et
ipsius rei assuetudine, profunda scrutantur, alta

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.