PL 194, col. 1706

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

penetrant: ita ut quod notum est Dei, manifestum
sit in illis, sempiterna etiam ejus virtus et divinitas,
ut sint inexcusabiles. Sed quia non ipsam sapientiam
propter ipsam quaerunt, evanescunt in cogitationibus
suis, et in vana gloria apud homines delectantur,
et opinione, sive quaestu, etiam cum
viderint, non recipiunt in affectione cordis, et dilectione,
quae venit a Patre: sed in desiderio animae
suae attrahunt ventum, sectantesque vanitatem
fiunt vani, et quod sursum acquisierunt, deorsum
pessundant, omnem portionem pretiosae substantiae
luxuriose fornicantes profligant. Ideoque cum legitimo
thoro minime pacem habent: unde nec audire
digni sunt: Beati pacifici, etc. Isti sunt, qui in sublime
elati, semetipsos mirantur, deorsum intuentes

vertiginem patiuntur, non habentes cui inhaereant,
in praeceps ruunt. Alto enim judicio miscetur
eis spiritus vertiginis, et errare eos facit, sicut errat
ebrius et vomens. Foris enim evomunt, unde intus
vivere deberent. Obscuratur insipiens cor eorum,
et jactantes sapientiam suam, stulti apparent, diligentes
magis tenebras, quibus tenebrentur adhuc,
quam lucem, qua fuerant illuminati. Unde, fratres,
illa sancta et Deo vere devota mens, quae introierat
in sanctuarium Dei, et in novissimis intellexerat,
sicut sanctus Jacob in principiis servierat, considerans
quid sibi in coelo esset repositum, seque
increpans, quod quidquam super terram concupisset,
defecta jam carne, cujus et corde, quo concupierat,

ait: Deus cordis mei, meditatio videlicet, et
pars mea [(Psal. LXXII)]
, quam exspecto, in quam
intendo, in qua delector, ubi finem statuo, propter
quod laboro, quod ordinatae affectioni domum portem,
unde coenet mecum, et ego cum illa, Deus
ipse. Ipse mihi meditatio, ipse mihi delectatio.
Ipsum propter ipsum super me quaero. Ipso ab ipso
intus me pasco. Ipse mihi ager in quo laboro, ipse
mihi fructus pro quo laboro. Ipse mihi causa, ipse
mihi effectus, ipse mihi principium, ipse mihi finis
sine fine in aeternum: et pars mea, inquit, Deus in
aeternum [(ibid.)]
. Quoniam qui elongant se a te, ne
audiant te, aut si audierint, ne videant, vel si viderint,
ne recipiant, sed te non propter te audiant,
quaerant, videant, praedicent, cum aliis rebus fornicantes

abs te, peribunt. Nam in occulto judicio tuo
jam perdidisti omnes fornicantes abs te. Ideo, inquit,
mihi adhaerere Deo semper, ut ascendam per
ipsum ad ipsum, et cum ascendero, ne cadam ab
ipso, bonum est. Et quoniam nondum per speciem
requiescimus, sed per spem ambulamus, ponere,
inquit, in Domino Deo spem meam.
Ecce, fratres mei, quo in agro, quibus manibus,
qua spe laborare habetis: qui non solum solitudinem
loci, sed et spiritus introiistis; vel etiam Dei,
ubi nonaginta novem oves reliquit. Ecce perceptos
fructus quo referre debetis, ubi, et cum quo epulari
et bibere, panem vitae et intellectus, et aquam sapientiae
salutaris. Oportet enim vel laborantem
agricolam de primitiis sui fructus percipere. Quis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.