PL 194, col. 1707

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

enim plantavit vineam, et non bibit vinum ex ea? [(I Cor. IX, 7.)]
Hoc semper et in omnibus attendentes,
summopere curate, charissimi, ne in hoc secreto
conjugio vestro vir vel otiosus torpeat, nec in alieno
laboret, vel nisi legitimae uxori quidquam acquirat,
nec uxor in sibi subditis inconsulto viro vel modicum
ordinet, quatenus si ordinem servare studetis,
intus in proprio domicilio prius servetis: et sit
omnis exercitatio corporalis, quae ad modicum valet,
subdita piae affectioni, omnis affectio et voluntas
rationi: mens vero rationalis Dei verbo, ut ab ejus
magisterio nunquam discedat, sicut ibi audierit et
viderit, sic inferius omnia judicet, temperet, ordinet.
Discat ibi quod doceat, dicens: mea doctrina
non est mea, sed ejus cui subjecta sum. Illi semper

indefessa dilectione adhaereat, in illum prospicere
delectet, dicens: Mihi adhaerere Deo bonum est [(Psal. LXXII)]
:
nam qui adhaeret Deo, unus spiritus
est [(I Cor. VI, 17)]
. Si enim qui adhaeret carni illa
evirata enervique voluptate, ubi spiritus ipse ferme
totus caro efficitur, una fit caro, ut jam non sint
duo, sed una caro, qui carnaliter adhaerent: nonne
merito qui masculo corde et mente virili, non minori
quadam, sed castiore, sed puriore dilectione,
se totum transfundens in Deum, de se sibi nihil
retinens, nihil reservans, adhaeret illi, exutus se,
unus spiritus cum illo efficitur? An efficacior illa
pestis ad nocendum, ad captivandum, ad deglutiendum,
ad permutandum: quam ista virtus ad auxiliandum,

ad liberandum, ad conglutinandum, ad
immutandum? Ait omnipotens sermo, cui subest
posse, cum velit: imo cujus idem posse et velle: Volo, Pater, ut, sicut ego et tu unum sumus, ita et
isti sint unum nobiscum
[(Joan. XVII)]
. O voluntas pia,
voluntas Dei Deo digna, voluntas plena gratia, et
charitate, voluntas plena veritate, quia veritatis! Ut, sicut ego et tu unum sumus, ita et isti sint unum
nobiscum.
Ecce quo provehitur servus, quo reconciliatur
inimicus, ut fiat de inimico servus, de
servo amicus, de amico filius, de filio haeres, de
haerede unus, imo unum etiam cum ipsa haereditate,
ut sicut non poterit seipso privari, ita nec
haereditate, quae Deus est ipse: et ideo pars mea
Deus, inquit, in aeternum. Ecce, ut sunt unum nobiscum.

O unum unum! o unum unite unum! o
unum prorsus necessarium! unum propter quod
omnia mundi hujus dulcia relinquenda, amara sustinenda,
inhonesta fugienda, et honesta amplectenda.
Unum ad quod multipliciter curritur, in
quo uniformiter statur, pausatur, delectatur. O si
detur audacia verbis! o si conferre liceat turpia
decoris, inhonesta castis, supremum spiritus carnis
extremo! nunquam melius, nunquam proprius,
nunquam expressius, haec unio sancta, spiritualis,
divina, in his tenebris monstratur, quam a simili,
per ejus contrarium. Nihil enim veritate dissimilius,
nihil comparatione similius. Sicut enim in
carnalis commistionis articulo, ita spiritus totus in
carnem transit, eviratus, sui impos, suorum immemor,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.