PL 194, col. 1709

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

descendens a Jerusalem in Jericho, incidit in latrones.
Descendens enim iste communis est Adam:
qui quoniam sponte et stulte descendit, juste incidit
in latrones. Poterat enim Adam in ea stare,
in qua creatus erat, pace, si vellet, omnium rerum
opulenta, omnis incursionis secura. Itaque non
coactus cecidit, sed quia voluit descendere, et quia
descendit, incidit in manus violentas; ut pateretur
quod nollet; qui nihil pateretur, si stare voluisset.
Latrones isti maligni sunt spiritus, corporis
quoque nostri et spiritus multimodae passiones:
in quibus ipse saucius sic lamentatur. Quantas
ostendisti mihi tribulationes multas et malas! [(Psal.
LXX.)]
quas equidem patitur invitus, sed juste meruit
incidere in latrones, et per illos in dolores, qui,

ut dictum est, volens descendit. Nullatenus enim in
tam crudeles manus a pio Domino incidere permitteretur,
nisi intimo et innato vitio, prius apud se
is, ad quem fortitudinem suam custodire debuerat,
ab ipso desereretur. Dum ergo deseruit, descendit,
et quia descendit, desertus est ab eo qui mansit.
Desertus ergo incidit in illius, cui permissus est, id
est diaboli, manus, qui in nullo pepercit, sed spoliavit,
plagavit, semivivum reliquit. Totus mortuus,
semivivum reliquit, nam si semivivum, utique semimortuum.
Sic est enim vita hominum mortalis, ut
sit et mors vitalis: mors vero diaboli tota mortalis,
nihil habens unde revocetur ad vitam, sicut vita
angeli tota vitalis, nihil habens unde inclinetur ad

mortem.
Homo itaque semivivus relinquitur: vivus, sed
morti per se indeclinabilis; mortuus, sed adhuc medicina
reparabilis. Plagis, inquit, impositis [(Luc. X)]
.
Sed videamus, quibus: quas tamen sentiendo melius
discutimus quam disserendo. Exceptis itaque infirmitatibus
et plagis corporis, quae multiplicatae sunt
super numerum, vulnera, quibus corruptum est genus
humanum in primo a primo parente, genere septem
sunt, specie multa, numero autem infinita. Septem
enim sunt corruptiones nostrae generales et
originales, ex quibus omnis generatio perversa, et
viperea soboles nascitur vitiorum, sive peccatorum.
Hae sunt radices amaritudinis sursum pullulantes,
fomites peccati, cubilia daemonum, cunabula mortis.

Prima igitur descendendo, numero et vitio, ordine
et malignitate, superbia est. Superbia vero est amor
propriae excellentiae. Ista est, quae per rapinam, quantum
in se est, Altissimo adaequatur; et dum operum
suorum gloriam alteri dare dedignatur, ex hac primogenita
proles nascitur invidia, omnis enim arrogans
invidus sit necesse est. Invidia vero est odium
felicitatis alienae.
Hanc sequitur ira, id est animi perturbatio: cui
enim invides, serenus esse non potes. Haec si altius
animo insederit, tristitiam parit; quae perturbatum
immoderatius absorbens, in desperationis voraginem
mergit: ubi suscipiens eum avaritia, id est
amor mundi, tanquam meliori spe destitutum,
blande leniterque consolatur, et postea gulae contradit,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.