PL 194, col. 1710

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

Anima,
inquiens, habes multa bona reposita
in annos plurimos, epulare, et bibe [(Luc. XII)]
. Quem
gula deglutiens, per luxuriam egerit, ut de pretiosissimo
homine fiat vilissimum stercus, impleaturque
in eo, quod dicitur, Qui nutriebantur croceis, amplexati
sunt stercora: et illud, Computruerunt ut
jumenta in stercore suo [(Thren. IV)]
. Ecce quomodo
comparatur homo qui honorem suum non intellexit,
jumentis non solum insipientibus, sed etiam
immundis, et similis factus est illis. Superbia spoliavit
eum Deo, invidia proximo, ira seipso; tristitia
in terram stravit, avaritia ligavit, gula voravit,
luxuria stercoravit. Haec sunt quae militant adversus
animam, quae insidiantur miserae. Latrones,
qui viam descendentis obsident; in quorum manus

incidit, qui descendit, caro, mundus, diabolus. De
carne egestio et ingestio, luxuria et gula: de mundo
avaritia et tristitia; de diabolo ira, invidia et superbia.
Haec sunt carnalia et saecularia desideria, et
spirituales nequitiae in coelestibus. Per superbiam
angelus cecidit, per invidiam hominem dejecit, ira
per Cain fratricidium primum fecit [(Gen. III et IV)] ,
tristitia eumdem fratricidam primo desperavit, avaritia
per ipsum desperatum terrenam civitatem prima
fundavit; gula et luxuria, nam
Sine Cerere et Baccho [Libero] friget Venus,
[(TERENT. Eunuch. act. 4, sc. 5, vers. 5.)]
quia discretionis ordinem inter filios Dei et filias
hominum turbavit, Deum ipsum, quod hominem

fecerat, ad poenitudinem compulit, diluvium intulit,
hominem delevit. Talis enim qui est, ab homine
deletus est, et in pecus mutatur; nisi quod
hoc est natura, ipse fit vitio. Haec sunt communis
Adae vulnera, corruptiones naturales vel originales,
quia et in origine nobiscum nascuntur, et cum natura
nobiscum oriuntur. Hic pater noster Amorrhaeus,
et mater nostra Cethaea dereliquerunt nos.
Talis qui nascitur, semen est Chanaan, et non Juda.
Talis qui nascitur, non est lotus aqua, nec sale salitus,
nec pannis involutus, nec umbilicus ejus est
praecisus. Non est enim qui faciat cum illo ullam
misericordiam, quibus tales indigent. Ecce quales
habuimus parentes in terra, de terra terrenos. Parentes
non ante naturae, quam culpae, vel poenae.

Parentes non prius vitae quam mortis, hoc seminantes
quod habentes; hoc donantes quod invenientes;
hoc generantes quod existentes: et ubique
qualis pater, talis filius. Et sicut ipsi de diversis
metentes, sic diversa seminantes: de Deo naturam,
de diabolo culpam. Unde et nos de utroque
genus ducere necesse est, ut simus filii Dei et filii
diaboli: de bono boni bene conditi, de malo mali
male corrupti: hinc habentes naturam, unde aliquid
sumus, hinc trahentes culpam, qua nihil effecti
sumus. Et hoc est omne opus diaboli, nihil
nostrum: quod venit solvere Filius Dei, et liberare,
salvareque aliquid nostrum. Suum enim venit
reparare, alienum destruere, suum sibi religare, unde
religio dicitur; alienum solvere, suum denique

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.