PL 194, col. 1713
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
bonum, malum, miserum, beatum, quod non hinc
vel inde nascatur, et sub hac generalitate non claudatur.
Verumtamen in assignatione et distinctione
peccatorum languemus inopia nominum, sicut ex
vitiis nascuntur; et plurima eisdem, cum res diversae
sint, confundimus vocabulis; de differentiis
vero poenarum etiam multo amplius. Benedictus
vero Deus, qui in meliori parte ditiores nos effecit,
per Jesum Christum Dominum nostrum.
SERMO VII. IN DOMINICA INFRA OCTAVAS EPIPHANIAE I.
Cum factus esset Jesus annorum duodecim, etc. [(Joan. II)] .
Quid in pueritia sua Dominus Jesus ante
baptismi tempus egerit, parum canonica lectione,
et si rite recordor, solum istud edocemur. Ideoque
magis mirandum quid sibi velit, et quaerendum
quare solum sit. Nihil enim eum tanto, id est toto
vitae suae curriculo egisse otiosumque vixisse, dementiae
est opinari. Quidquid tamen fecerit, quomodo
fecerit, praesenti aestimo lectione doceri, id
est sapienter et benigne. Denario etenim sapientia,
et binario charitas notissime designatur. Superfluit
aperta probare. Ideo et apostoli sancti,
mundi lucernae sapientiae fulgore lucentes, et charitatis
fervore ardentes, sub hoc numero sufficiunt.
Hoc ergo designatur hac vice, sic eum omnia fecisse
alia vice. Nam quod de illius infantia sacra
Evangelia pandunt, quid ei vel de eo factum sit,
quam quid fecerit, magis continet. Secundum consuetudinem,
etc. Ad officium pertinet, si non vis
scandalum facere, aut pati, eorum sequi mores,
inter quos habitas, maxime non improbandos:
alioqui aut gentem mutare, aut mores sequi. Sequi
etiam, et obedire puerum parentibus, disciplinae
est. Remansisse autem post parentes, certi est
sacramenti et suavis mysterii. Abeunt diem unum
sine Jesu, sed illum, cujus non est infans sine
sorde super terram. Jesus autem sanctus et a peccatoribus
segregatus, velut de sanctitate sanctus,
non sanctificatus conceptus. iter hujus diei minime
fecit. Parentibus igitur descendentibus, remansit
Jesus solus. Omnes enim declinaverunt, simul inutiles
facti sunt: non est, qui faciat bonum, usque
ad hunc solum. Iste nunquam declinavit, ideo cum
aliis nec descendit: semper utilis ille fuit: bonum
solum ipse fecit. Sed unde descenderunt, et ubi
reliquerunt eum parentes ejus? Certe ab Jerusalem,
ab illa nimirum, unde descendit stultus ille,
et miser, qui incidit in latrones. O Adam, utinam
in tua pace et visione, ubi a conditrice gratia positus
eras, remansisses, et non nunc extra viam
prope Jericho, caeci et mendici sederemus filii tui
omnes nos!
Secuti sumus, fratres, filii patrem naturali necessitate,
sequimur quotidie culpabili voluntate.
Nemo stat. Nemo manet. Nemo in eo quod accepit,
vel creatus est, nisi solus Jesus, remanet. Descendimus,
labimur, capite deorsum ruimus: et nisi ad
hunc solum, qui remansit, rediissemus, paulominus