PL 194, col. 1714
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne
habitasset jam in inferno anima nostra. Si autem
dixerimus conturbati et conterriti, quia sine
Deo ambulamus in hoc mundo, male motus est pes
noster, et correcto gressu repedemus ad Jesum;
procul dubio misericordia ejus adjuvabit nos, ut
eum invenire, saltem post triduum, discessionis per
culpam, reversionis per poenitentiam, inquisitionis
per diligentiam, possimus. Templum vero, sive Jerusalem,
natura est rationalis instituta, creata videlicet,
ut videret Deum, qui est pax vera, et templum
fieret, ubi habitaret. Hoc ascendimus primo
motu, de non esse venientes ad esse, de nihilo ad
aliquid. Hinc revertimur per culpam, declinantes
ab esse ad non esse, de aliquo ad nihil. Nam si peccatum
nihil est, utique non est; ac per hoc qui ad
peccatum se inclinat, ad nihil et non esse repedat.
De terra quoque sumptus homo per naturam, superelevatus
per conditricem gratiam, in ipsam redit
per culpam. Unde ei dicitur: Terra es, et in terram
ibis [(Gen. III)]
. Inde revertitur per poenitentiam,
sed si Jesum invenerit, fructuosam. Jesus vero solus
in eo quod factus est mansit, ideoque a templo
non descendit, nisi quod supra sapientia et aetate
profecit [(Luc. II)] , infra vere omnino non defecit.
Nunquam sancta ejus et medicinalis caro per intemperantiam
inaequalitatem incurrit, nunquam per
pollutionem in corruptionem descendit. De Spiritu
sancto et Virgine concepta, sancta et virgo nata est,
vixit, mortemque sustinuit. Benedicta autem illa
anima carni unita, quae carni non adhaesit (sicut
Adam luget, Adhaesit pavimento anima mea [Psal.
CXVIII] ), carnem lege naturalis affectus amare potuit:
carni concupiscentiae visco agglutinari non
potuit. Bona a bono creata, et bonae carni similiter
a bono creatae unita, ita bonum conditionis utrique
bonae servavit, ut de non esse venientes ad esse
(quoniam creaturae sunt) retro nunquam respicerent,
in anteriora multum proficerent. Quis enim
gloriabitur castum se habere cor? Quis in nubibus
aequabitur Domino Jesu, similis erit Deo in filiis
Dei? Baptista Joannes nubes erat, nubes erat et Jeremias:
ambo sancti nati, sed ambo sanctificati: Priusquam,
inquit, exires de ventre, sanctificavi te [(Jer. I)]
.
Ambo sancti nati, sed nunquid sancti concepti?
Ubi ergo, et unde sanctificati? Quod si sanctificati,
utique quandoque polluti. Et hoc ubi, et unde?
Sed ad haec quis tam idoneus? Carnem bonam bonus
creat, animam bonam bonus infundit, sic tamen
utramque malam, utramque corruptam invenio,
ut utraque sanctificatione indigeat, et neutra sit
prius bona, quam mala; sana, quam corrupta, ne
corruptio non jam originalis, sed actualis convincatur.
Neutra igitur vel ad instans in statu permanet
conditionis, quo vocatur ad esse, sed per vitium
originis redit ad non esse, cum incipit esse, ut mirabiliter
et miserabiliter non prius inchoet esse
quam non esse; venire, quam redire; ascendere,
quam descendere, nec incipiat miserabiliter anima