PL 194, col. 1715

Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne

prius vitam dare, quam mortem dare, ut sit et caro
mortificans, a quo vivificatur; et anima vivificans,
a quo mortificatur. Hic occurrunt lugubres illae nuptiae
septem virae et toties homicidae filiae Raguelis,
quam Tobias filius Tobiae sine periculo ducere potuit,
qui daemone fortiorem angelum comitem, imo
ducem, habuit [(Tob. VIII)] . Tobias et Tobias, pater
et filius, vetus et novus, caecus et videns: Adam et
Adam, primus et secundus, pater et filius, vetus et
novus, caecus et videns, homo et hominis filius. Sed
de homine vel filio hominis aliquando secundum
carnem, aliquando secundum animam, aliquando
secundum utrumque sermo conficitur. Nunc ergo
hic Tobias animam significat filii hominis, Sara
vero communiter carnem hominis, angelus autem

dux et comes Tobiae Dominum Dei Verbum, quam
animae quam semel suscepit, sapienter ducatum
praestitit, fideliter comitatum, fortiter auxilium,
prudenter consilium. Septem vero viri morti magis
quam mulieri conjugati, universas animas, praeter
Christi animam, quae non prius carni quam morti
unitae sunt, propter carnem tamen morti unitae, et
propter mortem a carne separatae. Daemon suffocans,
naturalis illa originalisque concupiscentia datur intelligi:
quae de domo Raguelis et cubiculo Sarae,
nisi fortior supervenerit, minime ejicitur.
Superveniente itaque fortiore Verbi virtute fortis
ejicitur, fugatur, ligatur, vasa ejus, id est naturalia,
quae captiva tenebantur, diripiuntur. Ducitur
captiva captivitas, thalamus purgatur, liberatur domus,

Sara sine periculo ducitur, pater miratur,
mysterium agnoscit, angelo gratias agit, epulas parat,
vicinia invitat. Plena sunt haec mysteriis, redundant
sacramentis. Angelus dum Tobiae nuptias
celebrat, abscedit, ut verus homo nascendo, vagiendo,
sugendo, non fando, tanquam sponsus Tobias
appareat. Post tempus vero non vacuus, neque
sine chirographo pretiosi depositi redit, ut in aliquibus
idem ipse, qui homo est, Deus innotescat.
Frustra ergo quaeritur die illo discessionis et oblivionis
puer Jesus inter cognatos et notos. In templo
dimittitur, in Jerusalem remanet; invenitur in
templo a revertente et quaerente. O beata anima,
quae nunquam obliviscitur, nec dimittit puerum Jesum!
magis beata, quae semper meditatur grandem

Jesum, maxime beata, quae contemplari semper
potest immensum Jesum. Crevit, ait Scriptura,
Abrahae filius, qui interpretatur risus, donec fieret
magnus valde [(Gen. XXVI)]
. Crescat in te Dei Filius,
frater, qui jam formatus est in te, donec fiat tibi
immensus, et ex te tibi risus, ac exsultatio, et gaudium
plenum, quod nemo tollet a te. Quod si oblitus
fueris aliquando, vel incurate dimiseris, a memoria
ejus incipe, ut ad praesentiam venias. Memoria
fugat oblivionem, adducit poenitudinem, poenitudo
facit conversionem, conversio corrigit discessionem,
ut quantum discesseras, revertaris, sicut
clamat Videns: Redite, sicut in profundum recesseratis [(Isa. XXXI)]
.
Frustra tamen reverteris a via tua

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.