PL 194, col. 1876
Sermones (Isaac de Stella), J. P. Migne · Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne
me [(Psal. LXX)]
. Homo enim sumptus de terra
per naturam, supra locatus per gratiam, infra cecidit
per culpam. Nunc enim gratias agens quis dicit: Eduxit me de lacu miseriae, et de luto faecis [(Psal. XXXIX)]
.
Primo enim creatus de limo, secundo
creatur de luto, et extrahitur de lacu, qui de terra
creatus, in profundum cecidit, ac fundum non invenit.
Abyssus enim sine fundo profunditas est: Infixus sum,
inquit, in limo profundi, et non est
substantia [(Psal. LXVIII)]
.
Desunt nonnulla.
veritas in Deo est. In anima quidem aliqua ejus
apparet imago; in corpore vero vix illius invenitur
vestigium. Deus vero solus vere simplex est, corpus
autem omne vere compositum, anima utriusque
respectu utrumque dici potest. Aut si aliquod
corpus simplex, anima utique simplicior, quae omni
corpore superior: Deus vero simplicissimus, qui
et summus.
Hinc est ergo quod Deus omnia quae habet, haec
est, qui omnia sua est. Corpus vero nihil eorum
quae habet, esse potest, quod nihil omnino suorum
est: anima autem tanquam inter has naturas media,
medie temperata est, ut et quaedam suorum
sit, et inde simplex; et quaedam omnino non sit,
et inde non vere simplex inveniatur. Ut autem ad
certi aliquid ligemus sententiam, Deus nec qualitatem,
nec quantitatem habet. Nam cum dicitur qualis,
aut quantus, non aliud quam quid sit, de eo
praedicatur. Corpus vero utrumque habens, neutrum
est. Anima nec quantitatem habet, quia non
est corpus; nec qualitate caret, quia non est Deus.
Habere tamen quantitatem, si usquam dicitur, sive
partes, ratione potius similitudinis, quam veritate
compositionis intelligendum est. Habet enim vires
sive potentias naturales, secundum quas virtuales
seu potentiales dicitur habere partes, sicut sunt ingenium,
ratio, memoria; quae si verae sunt animae
partes secundum quantitatem, et animas eas esse
necesse est; et quot habebit partes, ex tot animabus
constare eam verum erit. Omnis enim pars
ejusdem naturae invenitur cum suo toto. Omnis
quippe pars corporis corpus est. Unde et omnem
partem animae, si quantitativas habet partes, animam
esse aliam, necessario convincitur. Cum igitur
animae sint partes, et connaturales quidem, ingenium,