PL 194, col. 1877
Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne
ratio, memoria, et hujusmodi, nec sint
quantitativae, necesse est, cum eae sint idem quod
ipsa, eadem videlicet natura, eadem essentia, eadem
omnino anima. Non enim ratio et anima duae
sunt essentiae, sed una. Proprietates quidem diversae,
sed essentia una. Nempe secundum proprietatem,
sicut ait beatus Augustinus, aliud est anima,
et aliud est ratio; et tamen in anima est ratio, et
una est anima. Sed aliud agit anima, aliud ratio.
Anima vivit; ratio sapit. Et cum unum sint, sola
tamen anima suscipit vitam; sola ratio suscipit sapientiam.
Videre itaque est, quomodo in hac parte
fulgeat imago deitatis in anima, ut cum pluralitas
in ea sit proprietatum naturalium, una tamen sint
natura, et cum nulla earum sit altera, nulla tamen
aliud sit quam altera.
Est igitur anima rationalis, concupiscibilis, irascibilis,
quasi quaedam sua trinitas; et hoc totum,
et nihil amplius, aut minus: et tota haec trinitas,
quaedam animae unitas, et ipsa anima. Habet igitur
anima naturalia, et ipsa omnia est: et ob hoc
simplex est. Habet accidentia, et ipsa non est, propter
quod omnino simplex non est. Non enim est
anima sua prudentia, sua temperantia, sua fortitudo,
sua justitia. Suae igitur vires est, et suae virtutes
non est. Sedere enim nos oportet in civitate,
donec induamur, et induantur vires nostrae ex
alto. Vires etenim susceptivae sunt donorum, quae
habitu virtutes fiunt. Porro sicut in igne nativus
calor est, qui appropinquantes calefacit, creans in
eis accidentalem calorem, ex ea natura qua calere
possunt; et naturalis lux illuminans accedentes,
ex ea videlicet natura, qua illuminari possunt:
sic in divina natura naturale donum ac beneficium
est fontale, illuminans et accendens,
tanquam sapientiam et justitiam in eis, qui
accedunt creans, in ea videlicet parte, qua accendi
et illuminari possunt. Unde est: Accedite,
et illuminamini [(Psal. XXXIII)]
. Et illud: Appropinquate
mihi, et ego appropinquabo vobis [(Jac. IV)]
. Et
illud: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per
Spiritum sanctum qui datus est nobis [(Rom. V)]
.
Attende tamen, quod vires nonnunquam indifferenter
virtutes dicuntur, secundum quod in
Evangelio talenta donantur, secundum propriam
uniuscujusque virtutem [(Matth. XXV)] . A viribus tamen
virtuosi denominantur, ut a virtute licet indirecte
studiosi. Neque enim omnium omnes vires
gratia sua replet, qui unicuique, prout vult, distribuit;
sed aliorum alias, et alias aliorum; beatiores
autem pluribus, si tamen melioribus abundant, sicut
ait Apostolus: Aemulamini charismata meliora [(I Cor. XII)]
.
Dominus autem Jesus, cujus omnes
animae vires indutae sunt virtute ex alto, plenus dicitur
Spiritu sancto [(Luc. IV)] , plenusque gratiae et
veritatis, fortasse solus, de cujus plenitudine accepimus.
Sunt igitur corporis et naturalia et accidentalia;
sed nihil horum corpus. Dei vero nec naturalia,
nec accidentalia, sed totum, et solum et semper