PL 194, col. 1878
Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne
quidquid Dei est, unus Deus est; anima vero
naturalia, quae non aliud esse possunt quam ipsa
anima, et accidentalia quae nihil aliud esse possunt
quam ipsa anima. Quod si putari debet, Dei quoque
esse aliqua naturalia, quoniam Pater naturalem
habet Filium, et ille naturalem Patrem, et uterque
naturalem ille paternitatem, et ille filiationem;
in hoc tamen differt communiter ab utroque, id
est corpore et anima, quod accidentalia nulla habet:
a corpore vero quod naturalia sua est; ab anima
autem, quod omnia sua est, excepto quod altera
persona ad alteram relative dicitur. Anima quidem
omnia sua nullatenus est; nec sola relatione aut
proprietate ab accidentalibus suis differt, sed oppositione
essentiae.
Posita ergo in medio anima, aliquam cum utroque
habere debet convenientiam, et cum summo in
suo superiori, et cum imo in suo inferiori. Habet
namque, ut dictum est, anima, secundum proprietates,
imum, medium, summum, quamvis secundum
essentiam omnia sint unum. Tota namque animae
essentia in his tribus plena et perfecta continetur,
id est in rationabilitate, concupiscibilitate et irascibilitate.
Unde propheta volens in Christo ostendere
plenam ac perfectam animam adfuturam humanam,
ait: Ut sciat reprobare malum, et eligere
bonum [(Isa. VII)]
. Sicut et de veritate corporis praemisit: Butyrum et mel comedet,
ut si diceret: Laborem
(multo siquidem labore et fatigatione, crebrisque
tunsionibus de lacte butyrum elicitur), et quietem
(mel etenim gratis dulce est) veraciter in carne
experietur, quatenus experientia sciat, per rationalitatem,
eligere per concupiscibilitatem bonum,
id est mel, et reprobare per irascibilitatem malum,
id est butyrum. Hinc et nos, quos de seipso secundum
se erudit, ut sequentes ipsum perveniamus ad
ipsum, crebris tribulationibus pascit, et nonnullis
consolationibus lenit, quatenus ex his quae patimur
amara, discamus fugere amariora; et ex his quae
praelibamus dulcia, desiderare dulciora. Itaque per
rationabilitatem habilis naturae est anima illuminari
ad aliquid, vel infra se, vel etiam in se, et juxta se
cognoscendum, per concupiscibilitatem vero et irascibilitatem
affici ad aliquid appetendum vel fugiendum,
amandum vel odiendum. De rationabilitate
igitur omnis oritur animae sensus; de aliis omnis
affectus. Affectus vero quadripertitus esse dignoscitur,
dum de eo quod diligimus, aut inpraesentiarum
gaudemus, aut futurum speramus, aut de
eo quod odimus, jam dolemus, aut dolendum timemus,
ac per hoc de concupiscibilitate gaudium et
spes, de irascibilitate vero dolor et metus oriuntur.
Qui quidem quatuor affectus animae omnium sunt
vitiorum aut virtutum quasi quaedam elementa, et
communis materies. Affectus etenim omni operi nomen
imponit. Et quoniam virtus est habitus animi
bene instituti, instituendi, et componendi ordinandique
sunt apposita ratione ad id quod debent et
quomodo debent animi affectus, ut in virtutes proficere