PL 194, col. 1879

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

possint: alioquin in vitia facile deficient.
Cum igitur prudenter, modeste, fortiter et juste
amor et odium instituuntur, in virtutes exsurgunt,
prudentiam, temperantiam, fortitudinem et justitiam,
quae quasi radices, sive cardines omnium
omnino dicuntur esse virtutum. Nam, ut beatus ait
Augustinus, id quod quadripertita virtus dicitur, ex
amoris vario quodam affectu formatur, ut temperantia
sit amor Deo se integrum servans et incorruptum;
fortitudo amor propter Deum facile omnia
perferens; justitia amor tantum Deo serviens, et
ob hoc subjectis omnibus bene imperans; prudentia
amor ea quae juvant in Deum bene discernens ab
his quae ab ipso impediunt. Proinde, ut dictum est,
de concupiscibilitate et irascibilitate omnis oritur

animi motus, quo afficitur ad aliquid supra se, vel
infra se, in se, vel juxta se eligendum aut reprobandum,
amandum vel odiendum. De concupiscibilitate
igitur propensio, titillatio, delectatio, dilectio,
de irascibilitate vero venit zelus, ira, indignatio,
odium. Quae omnia si bene, si ordinate, si
plene in anima instituuntur, per odium mundi et
sui proficit in amorem proximi et Dei, in temporalium
et inferiorum contemptum, aeternorum ac superiorum
desiderium. Sed ista jam de affectu tacta
potius quam dicta sufficiant. Sensus vero de rationabilitate
exsurgens, propter tempus praesens, praeteritum
et futurum variatur, aut varie nominatur,
ratio, memoria, ingenium. Ingenium vero ea vis animae
dicitur, sive intentio, quae se extendit et excitat

ad incognitorum inventionem. Ingenium ergo exquirit
incognita, ratio judicat inventa, memoria recondit
judicata, et offert adhuc dijudicanda. Ingenium
igitur quae adinvenit ad rationem adducit, memoria
quod abscondit reducit, ratio vero tanquam
praesentibus superfertur, et quasi in ore cordis semper
aut masticat quod dentes ingenii carpunt; aut
ruminat quod venter memoriae repraesentat. Non
enim omne quod scimus, semper occurrit, nec versatur
semper in intuitu scientis omne quod scitur.
Verumtamen temporaliter et per partes a memoria
tanquam reconditum abstrahitur, et in ore cordis
praesens formatur verbum, quod foris in ore carnis
agit strepitum. Hinc etiam est quod quia Deo nihil

futurum, nihil praeteritum, omnia in ictu intuentis
praesentialiter simul et semel et semper sunt omnia
tanquam praesentia, et immobiliter aeterna ei in
verbo esse dicuntur, ut logo, id est ratione mentis,
quae simul et semel et semper secum tractet, sibi
loquatur. Unde omnis ejus de omnibus sensus, nec
memoria, nec ingenium, sed verbum dicitur. Verumtamen
ratio, memoria, ingenium, secundum
exercitium tria, secundum essentiam unum sunt in
anima, et quod ipsa. Sed sicut propter tempus varia
sunt exercitia, sensus qui in ipsa anima est
unus, et quod ipsa, ita et propter ea ad quae cognoscenda
exeritur et intendit, multiplex dicitur, et
multipliciter nuncupatur.
Dicitur ergo sensus corporeus, imaginatio, ratio,

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.