PL 194, col. 1882

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

desint, quae supra corporei naturam omnino nihil
habere putantur, rationali tamen animae compositione
sui, humani corporis habitaculum mage congruit,
quasi rationabilibus et harmonicis ejus motibus
seu numeris summi Citharistae plectro obtemperatum,
et consonum, sicut scriptum est: Sapientia
aedificavit sibi domum, excidit columnas septem [(Prov. IX)]
.
Sententia etenim ista licet anagogice
mentis rationalis, quae habitatio et domus divinitatis
dicitur, naturalem tangit creationem, allegorice
autem Ecclesiae spiritualem aedificationem; historialiter
tamen, et quasi in fundamento, capitis humani,
quod sedes est animae, et domus quodammodo
rationis, intimat compagem. Caput siquidem
(quod ipse melius nosti, qui in physica emines)

sex ossibus compaginatum, septem columnis
colli sustentatur. De compositione igitur corporis
humani si nobis epistolam scribere non fueris dedignatus,
forsan auctore Deo a nobis aliquod rescriptum
recipies, quomodo illud instrumentum
operationis et delectationis anima libenter suscipiat,
sollicita custodiat, invita dimittat, dimissum
desiderabunda exspectet et in recepto gratulabunda
exsultet, sicut est apud Joannem citharoedorum citharizantium
in citharis suis [(Apoc. XIV)] . Interim
vero prosequemur incoeptum; et de corpore quidem
et anima, contrariis, ut dixisti, naturis, quando
conveniant, et simul esse possint, haec dicta sufficiant.
Per duas etenim medietates convenientissimas

facile et firme duae dissidentes extremitates necti
possunt: quod in magni, ut quidam dicunt, animalis,
id est mundi hujus fabrica cernere facile est.
Convenientissima autem media sunt animae et carnis,
juxta quod dictum est, et multiplicius assignari
possent, sensualitas carnis, quae maxime ignis, et
phantasticum spiritus, quod igneus vigor dicitur.
Quidam de animabus loquens, ait:
Igneus est illis vigor, et coelestis origo.
[(VIRG., Aeneid. l. VI. vers. 729.)]
Hic fortasse dicet aliquis: Si per sensualitatem
illam, quae spiritus est corporeus, inest anima corpori,
quare post ipsius discessum eo spiritu, qui
utique vita est, non vivit corpus? Ad quod dicimus:
Dum illius sensualitatis integritas et temperantia

congruens vivificationi manserit, nunquam recedere
animam: cum autem distemperata et disrupta, invitam
recedere: secum omnia sua ferre, sensum
videlicet, imaginationem, rationem, intellectum,
intelligentiam, concupiscibilitatem, irascibilitatem;
et ex his secundum merita affici ad delectationem,
sive ad dolorem. Corpus autem organum, quod
prius integrum contemperatum, ac dispositum erat,
ut melos musicae in se contineret, et tactum resonaret,
nunc confractum et inutile e regione jacere.
Periisse quidem organum, sed non periisse melos
sive cantum, nisi tantum sonum cantum putaveris.
Nec enim quae corpus non est, localis esse potest,
nec localiter accedere, inhabitare, vel recedere. Sed
sicut in organo musicae seu antiphonario folio cantus

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Cited in the encyclopedia

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.