PL 194, col. 1883
Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne
inest melos musicae, dum chordae, seu notulae
congrue dispositae sunt; cum autem disponuntur,
accedit; cum confunduntur, discedit, ita et animae
est ratio cum suo corpore. Et si quaeris, ubi sit
anima post corpus, quaero, ubi sit cantus post folium,
aut post sonum: ubi sit sensus post verbum:
ubi sententia post versum, ubi numerus post numeratum.
Pone quatuor lapillos, et tres, et sunt septem.
Aufer illos, nonne tria et quatuor sunt septem?
Numerabilia ergo vel numerata, si placet,
quasi corpus quoddam sunt numeri, et sententiae
versus; sensus vero sermo, et cantilenae modulatio
vocis: quibus omnibus quasi corporibus tenentur
incorporea, interdum autem accedunt, interdum recedunt.
Sed dices istam similitudinem magis convenire
Deo, qui pure et omnino incorporeus est,
qui in omnibus in semetipso est, quam animae. At
esto. Ego autem, ut praefatus sum, certius aliquid
philosophari queo de Deo quam de anima; et de
anima quidem quam de corpore, et facilius. Anima
tamen imaginem habet et similitudinem Divinitatis:
unde et natura similis sit omnino necesse est.
Deus ergo ubique est in semetipso, anima autem
ubicunque est, quodammodo in semetipsa est. Ac
per hoc ibi est anima post corpus, ubi erat agens
in corpore; ibi Deus est modo, ubi fuit, antequam
mundum faceret, ubi etiam foret, si mundus esse
desineret. Deus autem infinitus et incircumscriptus
est: ideoque cum sit in seipso, ubique esse dicitur.
Anima autem neutrum: et ideo cum sit in semetipsa,
finita ac circumscripta esse dignoscitur. Neutrum
tamen loco, sed naturalibus potentiis et viribus.
Potentiae autem ejus naturales, et vires, idem sunt
quod ipsa. Essentia ergo finita est et circumscripta,
unde et cum alibi esse dicitur, alias esse negatur, est
quatenus potest supra quod nihil potest. Deus autem
omnipotens est. Invisibilis itaque et illocalis anima
manet, ac videtur in corpore per corpus, sicut sensus
in littera manens videtur per litteram, et omnino
invisibilis Deus est, attamen in omni creatura per
creaturam ipsam videtur ab his, qui oculos videndi
habent; videbitur autem plenius ac perfectius oculis
spiritualibus ac novis in coelo novo, et terra nova.
Universitas etenim creaturae quasi corpus est Divinitatis,
singulae autem quasi singula membra. Sicut
vero Deus in toto, et in singulis totus, sed in semetipso;
sic anima in toto suo corpore, et in singulis
membris in semetipsa tota. Deus autem veraciter,
anima vero ad similitudinem illius veritatis.
Cum igitur anima, prout dictum est, incorporea sit,
ac per hoc illocalis, ea tamen parte, qua dicta est
fere corporea, ferme quoque localis invenitur. Hinc
ergo sicut sensu circa corpora, sic imaginatione
circa corporum similitudines versatur anima, ac
locorum; et in eis sive vigilans, sive dormiens, sive
alienata sensibus ad horam, sive prorsus obruta;
sive per se, sive per operationem alterius spiritus
boni aut mali, agere aliquid aut pati sibi videtur.
Neque quantum ad sensum attinet, supra corpus,