PL 194, col. 1884

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

neque per imaginationem supra corporeas similitudines
unquam, sive in corpore, sive extra corpus,
transcendere poterit, quippe quae has vires non
nisi ad haec exercitia suscepit.
His igitur nunc Deum supra se, nunc angelum
juxta se, nunc seipsam in se, nunc corporum etiam
incorporeas formas sub se, aut videt, aut videbit.
Superest ergo ratio, tertius, ut dictum est, animae
ad sapientiam progressus. Ratio itaque ea vis animae
est, quae rerum corporearum incorporeas percipit
formas. Abstrahit enim a corpore quae fundantur in
corpore; non actione, sed consideratione, et cum
videat ea actu non subsistere, nisi in corpore, percipit
tamen ea corpus non esse. Nempe natura ipsa
corporis secundum quam omne corpus corpus est,

utique nullum corpus est. Nusquam tamen subsistit
extra corpus, nec invenitur natura corporis, nisi in
corpore; quae tamen invenitur corpus non esse, nec
corporis similitudo. Unde nec sensu, nec imaginatione
percipitur. Percipit itaque ratio quod nec sensus,
nec imaginatio, rerum videlicet corporearum
naturas, formas, differentias, propria accidentia;
omnia incorporea, sed non extra corpora, nisi ratione
subsistentia. Non enim inveniuntur secundae
substantiae subsistere, nisi in primis, quanto minus,
quorum est esse, in subjecto aliquo esse. Habemus
igitur quae superius primum incorporeum jure diximus,
quae cum non sint corpus, dici necdum possunt
spiritus, quia nimirum ablatis in quibus sunt,

in semetipsis nullatenus subsistunt. Corpore enim
egent, ut sint, ac per hoc loco, ut alicubi, et tempore,
ut quandoque. Nam, ut dictum est, hujusmodi
non subsistunt, nisi in aliis, licet alia ab illis.
Secundae enim substantiae sunt in primis, sed primae
a secundis.
Sunt ergo rerum, circa quas percipiendas versantur
et vigent, sensus, imaginatio, ratio, status
diversi, realis videlicet et rationalis: seu naturalis,
ut quidam malunt, et doctrinalis. Unde duae
illae disciplinae nominatae dignoscuntur, naturalis
videlicet et mathematica. Mathesis vero doctrina dicitur,
eo quod rationalis rerum status nec sensus
nescit, nec opinatur imaginatio: in ratione et doctrina
potius quam in actu totus subsistit. Circa naturales

ergo rerum corporearum status sensus et
imaginatio vigent, sed absque ratione non satis
valent; ad rationalem vero non ascendunt, sed infra
remanentes, eum ascendenti rationi quasi a
longe ostendunt. Deducere nimirum rationem ipsam
aliquatenus possunt, sed usque ad rerum corporearum
incorporeas formas comitari eum non possunt.
Supereminet autem adhuc ea disciplina, quam theologiam
vocant, eo quod de divinis ratiocinetur; ad
quam simili proportione juvari ratio valet, sed pervenire
nequaquam valet. Habet etenim metas suas,
et propriis finibus limitatur. Sicut ergo sol de subterraneis
emergens, aquarum et paludum nebulosa
quadam fumositate languens, prius rubet potius
quam lucet, deinde in libertatem purioris aeris, calcatis

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.