PL 194, col. 1885

Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne

nebulis evadens, serenior splendet, sic nimirum
anima de sola animatione carnis in sensus surgens,
et per ipsam, et post ipsam imaginationem,
phantasiis corporum adhuc decolorata languens, in
liquidum rationis evoluta tandem assurgit, et emicat.
Rationem vero superat intellectus, ordine et
virtute, sicut aerem firmamentum, tam ab omni obtusitate
terrae, quam ab aquae fluiditate, aut humiditate
aeris liberrimum. Sensus enim obtusus et
gravis, sicut terra, deorsum jacet; quem ut aqua
imaginatio circumfluitat; aeris vero subtilitati ratio
comparatur, inferiora omnia circumplectens et penetrans,
et in abstractionis quodam pendulo prospiciens.
Firmamenti quidem soliditati intellectus
conferendus est, qui et ipse spiritualium naturarum

realem statum pervidet. Empyreo autem soli igneo,
acutissimo et subtilissimo, conferenda videtur intelligentia.
Intellectus igitur ea vis animae est, quae
rerum vere incorporearum percipit formas. Vere
incorporeum dicimus, quod corpore non eget ut
sit; ac per hoc nec loco, ut alicubi, quamvis non
sit omnino incorporeum pure, et non possit esse
sine tempore. Pure autem incorporeum est simplex,
quod sibi omnimodis sufficiens est.
Sensu itaque, ut dictum est, anima corpus percipit,
imaginatione fere corpus; ratione fere incorporeum.
Intellectu vere incorporeum, intelligentia
pure incorporeum, quod nec corpore eget, ut sit;
nec loco, ut alicubi sit; nec tempore, ut aliquando;

nec causa, ut alicunde, nec forma, ut aliquid; nec
aliquo genere subjecti, in quo subsistat, vel cui assistat,
vel insistat; sed, ut dictum est, quod sibi omnimodis
sufficiens est, quod seipso est, et ad ipsum est.
Est igitur pure et vere incorporei quaedam imago et
similitudo, vere et non pure incorporeum, et illius,
id quod diximus, pene incorporeum; et ipsius, id
quod diximus, pene corpus. Ipsi quoque supremum
corpus, id est ignis, quadam similitudine jungitur,
et igni aer, aeri aqua, aquae terra. Hac igitur quasi
aurea catena poetae, vel ima dependent a summis,
vel erecta scala prophetae ascenditur ad summa de
imis. Sicut igitur ordinem rerum attingit a fine usque
ad finem, id est a summo ad imum, sapientia
fortiter, ab archetypo quoque trahens in proprios

status, ut sint quod sunt, et disponit omnia suaviter [(Sap. VII)] ,
moderans ac regens per esse, quae protrahit
de non esse ad esse, sic et anima illius sapientiae imago,
si non degeneret, eam ubique libenter sequitur,
admirans et amans, investigans et laudans in omnibus,
et potentiam protrahentem omnia de non
esse ad esse, et sapientiam disponentem omnia per
esse, et bonitatem continentem omnia, ne recidant
ad non esse; sicut Psaltes exsultat: Quoniam delectasti
me in factura tua, Domine; et in operibus manuum
tuarum exsultabo. Quam magnificata sunt
opera tua, Domine! nimis profundae factae sunt cogitationes
tuae [(Psal. XCIII)]
. Et alibi: Meditabor in
omnibus operibus tuis, et in adinventionibus tuis exsultabo [(Psal. LXXVI)]
.
Opera sunt conditionis, et

Text from the Corpus Corporum (University of Zurich).

Save for later

Enter your email and we will send you a sign-in link. No password. What you save (articles, verses, chapters, documents) follows you to any device.