PL 194, col. 1889
Epistola de anima (Isaac de Stella), J. P. Migne · Epistola de officio missae (Isaac de Stella), J. P. Migne
sanctum ad Filium, et per Filium ad Patrem humana
ascendunt. Ideo namque abeunte Filio mittitur
paracletus Spiritus, qui corpus capiti uniat,
id est Christo, et ipse Deo, sicut scriptum est: Caput mulieris vir, viri Christus, Christi Deus
[(I
Cor. XI)]
. Spiritus igitur regit, consolatur, erudit
et perducit Ecclesiam ad Christum, quam ipse simul
sine macula et ruga offeret regnum Deo et Patri.
Quod in nobis adimplere dignetur gloriosa
Trinitas.
Haec tibi, frater, inter innumeras angustias, ne
Domino et Patri in Christo, JOANNI, Dei gratia
Pictavorum episcopo, frater ISAAC abbas Stellae, salutem,
obsequium, obedientiam.
Ecce, quod diu multumque postulando impetrare
non potuit vestra humilitas, imperando cito extorsit
auctoritas. Cogit enim nos, ex occasione collationis
(qua utique poenitet nos sic leviter effudisse),
stylo alligare, quomodo in sacrum canonem, dum
sacrosancta celebramus, intendimus. Rem quidem
difficilem, et fortasse inexplicabilem. Nihil humano
corde fugacius, nihil curiosius, quare et id tam
morose in uno tenere nimis arduum, et in unum
uniformiter saepe intendere, sed hoc ex vitio curiositatis.
Unde consulens infirmitati nostrae gratia divina,
antiqua capitula, tota sensuum novitate saepe
perfundit, qui cum subito effulserint, supra omnem
humanum modum miramur, ubi nunc latitaverunt,
unde tam subito emerserint. Ex ipsa vero admiratione
dilatatur cor, sicut scriptum est, et ob ipsam
dilatationem adimpletur devotione, dilectione, delectatione
juxta Psalmistam: Dilata os tuum, et implebo
illud [(Psal. LXXX)]
. Nonnunquam vero luce
clarius visa, et super mel et favum dulcius gustata
novitas suavitatis, dum per eadem transimus, absconditur,
juxta illud: Quam magna multitudo dulcedinis
tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! [(Psal. XXX)]
id est ut timeant te: ipsa enim absconsio
timorem gignit horribilem, horror dolorem,
dolor gemitus, suspiria et internos conquestus inenarrabiles,
ita ut nihil minus lugeamus amisisse
nos vetera quam gaudeamus invenisse nova: sicque
utraque vicissitudine, ac si per utramque molam
confracti, comminuti, permoliti, in similaginem
sacrificii Dei transimus: ipsamque utroque genere